# Opera omnia 56.4-6

Ficino, Opera omnia, 56.4 to 56.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/56.4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/56.4

Item in eisdem commentarijs Rabi Syme on dicit: Quid est illud quod in Psalmo legitur, spiritu oris eius omnis uirtus eorum, & respondet, hoc est, inspirauit Deus spiritum oris sui, & creatus est mundus. Accedit ad haec quòd Rabi Moles Gerundensis exponens. In principio creauit Deus coelum & terram, inquit in principio, id est, in sapientia, quę est principium principiorum. Atque ideò in translatione Hierosolymitano loco eius quod est in principio habetur, in sapientia. Quod autem in Deo sit sapientia quaedam à Deo concepta ab aeuo tanquam proles, Sa lomon Propheta sic aperit, sapientiam inducens ita loquentem: Audita quia de rebus magis locutura sum, Deus possidet me in initio uiarum suarum, antequam quicquam faceret à principio ab aeterno ordinata sum, & ex antiquis, antequam terra fieret. Nondum erant abyssi, & ego iam concepta eram, nec dum fontes aquarum eruperant, nec dum montes graui mole constiterant, ante omnes colles ego parturiebar. Adhuc terram non fecerat, & flumina, & cardines orbis terrę. Quando praeparabat coelos, aderam, quando certa lege & gyro uallabat abyssos, usque ad eam partem cum illo eram cuncta componens. Laetabar autem coram ipso in omni tempore: In ijs patet, quod sapientia huiusmodi ab ęuo non modo concepta erat, sed & parturiebatur, imò tanquàm absoluta iam aderat, & laetabatur, & tanquam suo quodam pacto à generante distincta, cum illo erat, & cuncta componens tanquam ipsa sit Deus. Quae quidem licet à patre gignatur, semper tamen cum patre simul extitit, quae enim sine motu fiunt, momento efficiuntur, talia uerò dum fiunt iam sunt, quemadmodum aër dum illuminatur, iam illuminatus est, & ueritas, ratioque rerum dum intelligitur, iam est intellecta. Verbum ergo ratioque ipsa Dei, quia & sine motu & intelligibili modo gignitur, dum concipitur, iam paritur, dum paritur, simul adest, simulque cuncta componit.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
