Latin
Cap. XX
Ficino, Opera omnia 560-2
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. XX. utentis &operantis. VOmpertum habemus, si quis ritè utatur helleboro, feratque potenter, mutare quodammodo exquisita purgatione, &occulta eius proprietate qualitatem spiritus corporisque naturam, &ex parte motus animi, &quasi reiuuenescere, ut fermè uideatur esse renatus. Vnde Medeam Magosque tradunt herbis quibusdam reddere iuuenturem consueuisse, quam non tùm reddunt myrobalani, quam conseruant. Similem Astrologi potestatem propitias habere imagines arbitrantur, per quam gestantis naturam &mores quodammodo mutent, in meliusque restituant, ut quasi iam alter euaserit, aut saltem prosperam ualetudinem diutissimè seruent. Imagines uerò noxias aduersus gestantem habere uim hellebori praeter artem potentiamque assumpti, uenenosam uidelicet atque pestiferam. Aduersus autem alium quendam, ad cuius calamitatem fabricatae intentaeque fuerint, uim aenei speculi concauique sic prorsus obiecti, ut col lectis percussisque in oppositum radijs, cominus quidem comburat, eminus autem caligare compellat. Hinc orta est historia uel opinio, putans Astrologorum machinis, Magorumque ueneficijs homines, bruta, plantas, siderari atque tabescere posse. Ego autem imagines in rem distantem, uim habere ullam non satis intelligo. Habere uerò in gestantem nonnullam suspicor, non tamen talem opinor qualem plerique fingunt, &hanc ratione materiae potius quam figurae, atque, ut dixi, longo interuallo medicinas imaginibus antepono. Quanquam Arabes &Aegyptij tantùm statuis imaginibusque attribuunt.