Latin
562.5 to 562.7
Ficino, Opera omnia 562.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
Difficillimum quidem est iudicatu, quales potissimum toni, qualibus conueniant stellis, quales item tonorum compositiones, qualibus praecipuè sideribus, aspectibusque consentiant. Sed partim diligentia nostra, partim diuina quadam sorte non aliter id assequi possumus, quàm Andromachus in theriaca componenda diutissimè fatigatus, ac tandem post diligentiam diuina sorte consequutus theriacae uirtutem. Quod quidem conti gisse diuinitus Galenus &Auicenna confirmat. Imò uerò totam medicinam exordium à uaticinijs habuisse, testis est lamblichus atque Apollonius Theanaeus. Ideoque Phoebum uatem medicinae praeponunt. Tres uerò potissimùm regulas ad hoc afferemus, si prius admonuerimus, ne putes nos in praesentia de stellis adorandis loqui, sed potius imitandis, &imitatione captandis. Neque rursum de donis agere credas, quae stellae sint electione daturae, sed influxu potius naturali. Ad quem profectò multiplicem &occultum, ita nos exquisitis studemus modis accommodare, sicut quotidie ad manifestum Solis lumen caloremque salubriter excipiendum nosipsos accommodamus. Aptare uerò seipsum ad occultas dotes eius, atque mirificas, solius sapientis est officium. Sed iam ad regu las cantum sideribus accommodaturas perueniamus. Prima est, exquirere quas in se uires, quosue ex se effectus stella quaelibet, &sidus, &aspectus habeant, quae auferant, quae ferant. Atque uerborum nostrorum significationibus haec inserere, detestari quae auferunt, probare quae ferunt. Secunda, considerare quae stella, cui loco maximè, uel homini dominetur. Deinde obseruare qualibus communiter hae regiones, &perfonae tonis utantur, &cantibus; ut ipse similes quosdam unà cum significationibus modò dictis, adhibeas uerbis, quae sideribus eisdem stupes exponere.