Latin
563.5 to 563.8
Ficino, Opera omnia 563.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Hac utique ratione Orientales Meridionalesque multi, praecipuem Indi, admirandam feruntur in uerbis habere potentiam, utpotè qui magna ex parte sola res sunt. Vimque non naturalem dico, sed uitalem &animalem habent fermè omnium potentissimam, &quicunque in regionibus alijs maxime sunt Phoebei. Cantus autem hac uirtute, opportunitate, intentione conceptus, fermè nihil aliud est, quam spiritus alter, nuper penes spiritum tuum in te conceptus, factusque Solaris, &agens tum in te, tum in proximum potestate Solari. Si enim uapor &spiritus quidam aliquando per radios oculorum, uel aliter foras emissus fascinare, inficere, aliterque afficere proximum potest, multò magis id ualet spiritus ab imaginatione cordeque simul uberior profluens, &feruentior, motuque ualentior, ut non omnino mirum sit, morbos quosdam animi, atque corporis sic auferri posse aliquando, uel inferri praesertim, quoniam spiritus eiusmodi Musicus propriè tangit, agitque in spiritum inter corpus animamque medium, &utrunque affectione sua prorsus afficientem. Mirabilem uerò in concitato canenteque spiritu uim esse concedes, si Pythagoricis Platonicisque concesseris, coelum esse spiritum, motibus tonisque suis omnia disponentem. Memento uerò totam procedere Musicam ab Apolline. Atque eatenus louem esse musicum, quatenus est cum Apolline concors. Venerem insuper &Mercurium Musicam uicinitate Apollinis reportare. Item ad hos quatuor duntaxat attinere concentus, tres uerò reliquos uoces quidem habere, non cantus. Iam uerò uoces tardas, graues, raueas, querulas, Saturno tribuimus. Marti uerò contrarias, ueloces, acutasque, &asperas, &minaces. Medias uerò Lunae. Con centus autem loui quidem graues, &intentos, dulcesque, &cum constantia laetos. Contrà Veneri cum lasciuia &mollitie uoluptuosos cantus adscribimus. Inter hos uerò medios Soli tribuimus, &Mercurio. Si unà cum gratia suauitateque sunt uenerabiles, &simplices, &intenti, Apollinei iudicantur. Si unà cum iucunditate remissiores quodammodo sunt, strenui tamen, atque multiplices, Mercuriales existunt. Tu igitur horum quatuor unumquenque cantibus tibi suis conciliabis, praesertim si competentes cantibus sonos adhi beas, adeò ut quum eorum more opportunè canendo &sonando clamaueris, responsuri protinus uideantur, uel instar Echo, uel sicut corda quaedam in cithara tremens, quoties uibratur altera, temperata similiter.