# Opera omnia 564.1-4

Ficino, Opera omnia, 564.1 to 564.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/564.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/564.1

arte Astronomica & magica fabricatis, ut spiritus stellarum in eis includi putent. Spiritus autem stellarum intelligunt alij quidem mirabiles coelestium uires, alij uerò daemonas, etiam stellas huius illiusue pedissequos. Spiritus igitur stellarum, qualescunque sint, inseri statuis & imaginibus arbitrantur, non aliter ac daemones soleant humana nonnunquam corpora occupare, perque illa loqui, moueri, mouere, mirabilia perpetrare. Similia quaedam per imagines facere stellarum spiritus arbitrantur. Putant daemonas mundani ignis habitatores per igneos humeros, uel ignitos, similiterque per ignitos spiritus, & affectus eiusmodi nostris insinuari corporibus. Similiter stellarum spiritus per radios opportunè susceptos suffumigationesque & lumina, tonosque uehementes competentibus imaginum materijs inseri, mirabiliaque in gestantem, uel propinquantem efficere posse. Quae quidem nos per daemonas fieri posse putamus, non tam materia certa cohibitos, quam cultu gaudentes. Sed haec alibi diligentius. Tradunt Arabes spiritum nostrum, quando ritè fabricamus imagines, si per imaginationem & effectum ad opus attentissimus fuerit, & ad stellas coniungi cum ipso mundi spiritu, atque cum stellarum radijs, per quos mundi spiritus agit, atque ita coniunctum esse ipsum quoque in causa, ut à spiritu mundi per radios quidam itel lae alicuius spiritus, id est, uiuida quaedam uirtus infundatur imagini, potissimùm hominis tunc operantis spiritui consentanea. Adiuuari quoque suffumigationibus ad stellas accommodatis opus eiusmodi, quatenus suffumigationes tales aerem radios, spiritum fabri, imaginis materiam sic prorsus afficiunt. Ego uerò odores quidem tanquam spiritui, aerique natura persimiles, & quum accensi sunt, stellarum quoque radijs consentaneos at bitror, si Solares, uel loui sunt, afficere aerem, ac spiritum uehementer ad dotes Solis, aut louis, tunc dominantis opportunè sub radijs capiendas, atque spiritum sic affectum, ita donatum, posse uehementiore quodam affectu, non solùm in proprium corpus agere, sed propinquum praesertim natura conforme quidem, sed debilius, & consimili quadam affi cere qualitate. Materiam uerò imaginis duriorem ab odoribus & operantis imaginatione, uix minimum quiddam suscipere posse puto, spiritum tamen ipsum ab odore sic affici, ut ex ambobus unum conficiatur. Quod quidem ex eo patet, qnod odor non agit ulterius in olfactum, postquam satis egit.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
