Latin
564.5 to 564.8
Ficino, Opera omnia 564.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Oifactus enim &quoduis aliud à seipso, uel simi limo quopiam nihil patitur. Sed de his alibi. Proinde imaginationis intentionem, non tam in fabricandis imaginibus, uel medicinis uim habere, quam in applicandis &assumendis existimo, ut si quis imaginem (ut aiunt) gestans ritè factam, uel certè medicina similiter utens, opem ab ea uehementer affectet, &proculdubiò credat, speretque firmissimè, hinc certem quam plurimus sit adiumento cumulus accessurus. Nam ubi uel uirtus imaginis, si qua est, tangentis carnem penetrat calefacta, saltem uirtus in electa eius materia naturalis, uel certè medicinae uigor intus assumptae, uenis ac medullis illabitur, louiam secum ferens proprietatem, spiritus hominis in spiritum eiusmodi louium affectu, id est, amore transfertur. Vis enim amoris est transferre. Fides autem spesque non dubia, spiritum hominis iam ita percitum sistit in spiritu louio penitus atque firmat. Quod si quemadmodum Hippocrates &Galenus docent, aegrotantis amor fidesque erga Medicum inferiorem exterioremque ad sanitatem plurimùm conferunt (imò uerò fiduciam hanc Auicenna plus inquit efficere, quam medicinam) quantum ad coelestem opem conducere putandum est, af fectum fidemque nobis erga coelestem influxum iam nobis insitum, agentem intus, uiscera penetrantem? Iam uerò amor ipse fidesque erga coeleste donum, saepe coelestis adminiculi causa est, atque uicissim amor &fides hinc aliquando forsan proficiscitur, quod ad hoc ipsum iam nobis faueat clementia coeli. De uirtute uerborum, atque cantus ad beneficium coeleste captandum, ac de septem gradibus perducentibus ad coelestia. Cap. XXI. Erba praeterea quaedam acriore quodam affectu pronunciata, uim circa smagi nes magnam habere censent ad effectum earum illuc propriè dirigendum, quor sum affectus intenduntur, &uerba. Itaque &duos ardentissimo quodam amore conciliandos, imaginem sub Luna coeunte cum Venere in Piscibus uel Tauro fabricabant, multis interim circa stellas uerbaque curiosius obseruatis, quae referre non est consilium. Non enim philtra docemus, sed medicinas.