# Opera omnia 565.6-8

Ficino, Opera omnia, 565.6 to 565.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/565.6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/565.6

Noxium uerò influxum Saturni effugiunt, lubeuntque propitium, non solum qui ad louem confugiunt, sed etiam qui ad diuinam con templationem ab ipso Saturno significatam tota mente se conferunt. Hoc enim pacto malignitatem fati deuitari posse Chaldaei & Aegyptij, atque Platonici putant. Quum enim coelestia nolint esse corpora uana, sed diuinitus animata, atque insuper mentibus recta diuinis, nimirum illine ad homines non solùm quam plurima ad corpus & spiritum pertinentia, sed multa etiam bona quodammodo in animam redundantia proficisci uolunt, non à corporibus in animam, sed ab animis. Magis autem haec pluraque eiusmodi à mentibus iu perioribus coelo profluere. Inter haec si rationes omnes assignare uolueris, quibus adductus Moses, ocium sabbati mandauit Hebraeis, forsan ultra sublimiorem secretioremque allegoriam inuenies Saturni diem actionibus ciuilibus bellicisque ineptum, contem lationibus aptum, eoque die diuinum contradiscrimina patrocinium obsecrandum. Quod quidem impetrari posse aduersum Martis & Saturni minas Abraham & Samuel, res Hebręorum Astrologi, eleuatione mentis in Deum, uotisque & sacrificijs confitentur, praeceptum illud Chaldaeorum confirmantes scilicet: Si mentem ad pietatis opus ardentem erexeris, corpus quoque caducum seruabis. Consideratum dignum est illud lamblichi, coelestia mundana numina uires quasdam in se superiores, nonnullas inferiores habere. Perhas quidem effectibus nos fatalibus deuincire, per illas autem uicissim soluere nos à fato, quasi claues, ut inquit Orpheus, ad aperiendum habeant & claudendum. Multo igitur magis diuinitas mundo superior à fatali necessitate nos redemit. Exploratu quoquam di gnissimum est Hebraicum illud, in mactandis animalibus rebusque nostris sacrificio dissipandis mala coelitùs imminentia, à nobis ad nostra deflecti. Sed haec Pico nostro exploranda relinquimus.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
