# Opera omnia 566.1-4

Ficino, Opera omnia, 566.1 to 566.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/566.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/566.1

Denique ubicunque dicimus coelestium ad nos dona descendere, intellige tum corporum coelestium dotes in corpora nostra uenire per spiritum nostrum ritè paratum, tum eadem prius etiam per radios suos influere in spiritum naturaliter, uel quomodocunque illis expositum. Tum etiam animarum coelestium bona, partim in eundem spiritum per radios prosilire, atque hinc in nostros animos redundare, partim ab animis eorum, uel ab angelis in animos hominum illis expositos, peruenire. Expositos, inquam, non tam naturali quodam pacto, quàm electione arbitrij liberi, uel affectu. Summatim uerò quicunque uoto, studio, uita, moribus, beneficentiam, actionem, ordinem coelestium imitantur, eos existimato tanquam supernis similiores, ampliores illinc dotes accipere. Homines autem artificiose coelestium dispositioni dissimiles, atque discordes, & clàm esse miseros, & denique palàm infoelices euadere. Vt prosperè uiuas agasque in primis cognosce ingenium, sidus, Genium tuum, & locum eisdem conuenientem, hic habita, profeßionem sequere naturalem. Cap. XXIII. Vicunque sanae mentis suique compos nascitur, est à coelo ad honestum aliquod opus & uitae genus naturaliter institutus. Quisquis igitur coelum optat habe re propitium, hoc opus, hoc genus in primis aggrediatur, hoc sedulò prosequatur. Coelum enim suis fauet incoeptis. Ad hoc ipsum uerò prae caeteris es natura factus, quod primum à teneris annis agis, loqueris, fingis, aptas, somnias, imitaris, quod tentas frequentius, quod facilius peragis, quo summopere proficis, quo prae caeteris delectaris, quod relinquis inuitus. Hoc est sanè ad quod te coelum rectorque coeli genuit. Eatenus igitur tuis fauebit incoeptis, & aspirabit uitae, quatenus geniroris ipsius auspicia prosequeris, praesertim si uerum sit Platonicum illud (in quo tota consentit antiquitas) unicuique nascenti esse daemonem quendam uitae custodem, ipso suo sidere destinatum. Qui & ad hoc ipsum officium adiuuet, cui nascentem coelestia deputarunt. Quicunque igitur per argumenta, quae modò diximus, suum ingenium perscrutatus, ita naturale suum opus inueniet, inuenerit simul suum sidus & daemonem, quorum exordia sequens aget prosperè, uiuetque foeliciter, alioquin & fortunam experietur aduer sam, & coelum sentiet inimicum. Duo ingitur sunt prae caeteris hominum infortunatorum genera. Alterum eorum, qui nihil professi nihil agunt. Alterum eorum, qui professionem ingenio alienam subeunt, Genioque contrariam. Illi quidem ignauia torpent, interim ad actiones incitante coelo semper agente. Hi dum aliena à patronis coelestibus agunt, frustrà laborant, supernis destituti patronis.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
