Latin
566.5 to 566.7
Ficino, Opera omnia 566.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
Primum quidem antiquo prouerbio confirmatur, Dei adiuuant facientes, ignauis autem infensi sunt. Secundum prouerbio simili, Nihil agas inuita Minerua. Ob hanc arbitror rationem louem in Pythagoricis car minibus obsecrari, ut uel ipse tot malis leuet genus humanum, uel saltem quo duce daemone utamur, ostendat. Proinde operaeprecium fuerit indagare, ad quam potissimùm regionem habitandam &excolendam, te tuumsidus daemonque tuus ab initio designaue rit, ibi enim magis aspirant. Ea uerò est in quam primum profectus spiritus quodammo recreatur, ubi sensus uegetior permanet, ubi corporis habitudo ualidior, ubi magis plerique fauent, ubi uota succedunt. Haec igitur experire, hanc regionem elige, hanc co le foeliciter. Hinc uidelicet discessurus infoelix, nisi &rediturus, &ad similia pergat. Sed interea frequentibus in hac regione motibus te exerce, gyrosque quosdam coelestium instar agito. Motu enim circuituque eiusmodi genitus similibus conseruabere. Quantum praeterea ad habitationem pertinet, utiliter recordabere. Sicut alimenta uitae necessaria rus quidem urbi suppeditat, uibs uerò consumit, sie &ipsam uitam rusticatione frequenti, ubi taedium te minimè coeperit plurimum augeri, sed urbano cùm ocio, tum negotio conteri. Quantum uerò ad habitationem simul &professionem spectat, illud Orientalium Astrologorum minimè contemnendum, uidelicet mutatione nominis, professionis, habitus, uictus, loci coelestem influxum nobis tum in melius, tum in deterius permutari. Daemones quoque uel commutari, uel ad eosdem aliter hic &alibi nos habere Platonici iudicabunt.