# Opera omnia 567.1-3

Ficino, Opera omnia, 567.1 to 567.3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/567.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/567.1

Daemo nem uerò uniuscuiusque custodem Astrologi cum Platonicis geminum esse posse con sentiunt, alterum quidem geniturae proprium, alterum uerò professionis. Et quoties professio cum natura consentit, eundem utriusque daemonem, uel certè simillimum nobis adesse, uitamque inde nostram magis secum fore concordem, atque tranquillam. Sin autem professio dissidet ab ingenio, daemonem acquisitum arte, esse à genio naturali discor dem, uitamque laboriosam, atque solicitam. Qualis autem unicuique daemon ab ipsa generatione praesit cupientibus inuenire, Porphyrius regulam inuestigat ex Planeta domino geniturae. Iulius Firmicus Planetam geniturae dominum esse inquit, uel eum, qui plures illic habeat dignitates, uel ex firmiori sententia potius eum, cuius domicilium mox petitura sit Luna, post signum, quod homine nascente iam tenet. Sed daemonem non eadem regula putat inuestigandum, uerùm ex Chaldaeorum opinione à Sole pontius, aut Luna. A Sole quidem ad Lunam in natiuitate diurna, à Luna uicissim ad Solem in natiuitate nocturna, ut computato inter haec interuallo, aequale spacium peragas ab ascendentis gradu descendens, & in quem terminum desinis, animaduertas. Citius enim stellae est ille terminus, eiusdem esse daemonem arbitrantur. Summatim uerò à domino geniturae simul atque daemone, tenorem uitae fortunamque perpendere solent. Fortund iunxi, quoniam nonnulli partem fortunae, eadem fermè computant ratione. O ueteres suum ad se daemonem ab aliquo coeli cardine descendisse, ab Orienteu uel Occidente, uel medio utrinque coelo, aut saltem ab undecima, uel quinta plaga decima quidem medio supra caput nostrum coelo succedit, ac bonus daemon cogno natur, & ascendentem ab Oriente gradum aspicit ex sextili. Quinta uerò coelo antipodum medio succedit, appellaturque bona fortuna, & ascendentem gradum contuetur ex trino. Optabant tertio loco daemonem, si modò à cadenti plaga uenerit saltem, uel à nona uenisse, uel à tertia. Nona enim appellatur Deus, tertia uerò dea.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
