# Opera omnia 567.4-7

Ficino, Opera omnia, 567.4 to 567.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/567.4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/567.4

Et illa descendentem gradum ex trino, haec aspicit ex sextili. Cadentes ueròduodecimam, atque sextam exhorrebant. Illam sanè malum daemonem, hanc malam fortunam cognominantes. Nos autem optare praeterita superuacuum arbitrati, monemus easdem plagas, quas illi pro daemonibus fortunisque optabant, obseruari pro Planetis & stellis ad opus efficiendum accommodandis, ut uel sint in angulis, aut in duabus, quas diximus, succedentibus, aut saltem in duabus duntaxat cadentibus, quas antea nominauimus. Neque enim ab re So lem noua gaudere dicunt, Lunam tertia, louem undecima, Venerem uerò quinta. Hae namque gradum conspiciunt ascendentem. Sed redeamus ad institutum. Siue igitur ab illa, quam in superioribus narrabam, experientia diligentiaque, siue ab hac arte, quam mo do recensui, primum inuestigemus naturae daemonisque instinctum, infortunatum esse censebimus, qui officium nullum profitetur honestum. Nam & ducem professionis reuera non habet, qui opus honestum non aggreditur, & ducem naturalem uix ullum habet. Quoniam stellarum daemonumque, siue angelorum ducum diuinitùs ad custodiam dispositorum officium est agere semper, & excellenter, & latissimè. Infortunatum insuper eum, ut suprà diximus, qui professione naturae contraria diuersum à Genio subit daemo nem. Memento uerò pro dignitate professionum digniores gradatim accipi daemones, seu mauis angelos, atque in gubernatione publica etiam digniores. Posse uerò artem uitęque tenorem accipi Genio & ingenio non contrarium, neque longen diuersum, etiam si ad excellentiora processeris. Memento rursus familiaritatem eorum inire, quibus Gratiae afflant. Quod ex bonis animi, corporis, fortunae perpendes: sicut enim odor ex musco, sic ex bono boni nonnihil exhalat in proximum, ac saepe perseuerat infusum. Mirificus autem foret coetus trium foelicium, uel duorum mirabiliter inter se redundantium. Memento denique effrenatos, & impudentes, & malignos, ac infoelices procul fugere. Hi namque malorum pleni daemonum, uel radiorum, malefici sunt, & tanquam leprosi, pestilen tesque non solùm tactu nocent, sed propinquitate etiam, & aspectu. Sanè propinquitas ipsa corporum animatorum putatur esse contactus, propter efficacem uaporum exhalationem foras à calore, spiritu, affectu manantem.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
