# Opera omnia 567.8

Ficino, Opera omnia, Cap. XX. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/567.8
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/567.8

Maximè uerò pestilens erit flagitiosorum familiaritas, atque crudelium, si uerum fuerit, post uegetalem uitam mense louis, id est, secundo, nobis infusam: deinceps mense Martio, id est, tertio, sensualem animam infundi perturbationibus mancipatam. Sic enim perturbatione feruntur, Martis pleni Martiali contagione propinquos inficiunt. Contraria uerò ratione consuetudo frequens contiguumque commercium cium foelicbus excellentibusque, ut diximus, prodesse mirificè con sueuit. Apollonium Theanaeum ferunt Ephesi deprehendisse senem, sub cuius figura la teret dęmon, qui sola praesentia totam ciuitatem peste contaminabat.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
