# Opera omnia 568.1-4

Ficino, Opera omnia, 568.1 to 568.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/568.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/568.1

Quantum uerò So crates multis praesentia sola profuerit, Xenophon & Plato testantur. Qua ratione literati cognoscant ingenium suum, sequanturque uictum spiritui consentaneum. Cap. XXIIII. Voniam uero literarum studiosis loquor, recordari unumquenque uolo literarum amore captum in primis se esse Mercurialem, praeterea Solarem, quate nus ipse Mercurius est Solaris. Atque haec communis his omnibus est conditio. Propriè uerò praeter naturam Mercurialem quisquis eloquij gratia, lepore, dignitate, uenustate pollet, Apollinem in se agnoscat, & Venerem. Qui ad leges, uel naturalem communemque philosophiam est propensior, non ignoret louem se habere patronum. Sed qui ad secretissima quaeque curiosius perscrutanda penitus instigatur, sciat se non Mercurialem solum esse, sed Saturnium. Sub cuius etiam principatu sunt omnes in quouis studio usque ad finem seculi, praesertim in rebus dijs negligentes. Deníque si uerum est, quod nonnulli, tam Physici, quam Astronomi tradunt, animam intellectu praeditam in conceptum humanum, mense Solis, id est, quarto, descendere, qui plurimum intellectu uiuunt, & ab initio sunt praecipue & quotidie Solares euadunt. Horum itaque Planetarum fauor his hominibus auspicandus erit. Sub eorum spiraculo medicinae conflandae. In eorum regionibus habitandum. Verùm ad Apollinem Musarum ducem in primis uos, ô literati Musarum cultores aduoco. Quicunque igitur inter uos, di lectissimi in Musarum amore fratres, ingenio multò magis longiusque, quam corpore ualent, ij profectò sciant, in genitura quondam sua Phoebem quidem materiam suppeditasse perpaucam, Phoebeum uerò spiritum infudisse quam plurimum, imò & quotidie humores alimentaque in corpore in spiritum maxima quadam ex parte resoluere. Vnusquisque igitur uestrum totus est ferme spiritus. Spiritalis, inquam, homo quidam, terreno hoc corpuscu lo personatus, spiritum ante alios perpetuo quodam labore fatigans, ut ipsi prae caeteris sit assiduè spiritus recreandus, & in senectute praeterea, in qua communiter euadit crassior, ad subtilitatem propriam reuocandus. Scitis profecto crassum corpus crassis elemen tis quatuor ali. Scitote igitur spiritale corpus suis quibusdam tenuibus elementis quatuor enutriri. Huic enim uinum est pro terra, odor ipse uini uicem gerit aquae, cantus rur sum & sonus agit aërem, lumen autem praefert ignem elementum. His ergo quatuor praecipuè spiritus alitur, uno, inquam, eiusque odore & cantu, similiter atque lumine.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
