Latin
568.5 to 568.7
Ficino, Opera omnia 568.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
Sed nescio quomodo ab Apolline primùm exorsi, incidimus mox in Bacchum. Et meritò quidem à lumine peruenimus ad calorem, ab ambrosia in nectar, à ueritatis intuitu in ardentem ueritatis amorem. Fratres certè sunt, indiuiduique comites Phoebus, atque Bacchus. Ille quidem duo potentissimum uobis affert, lumen uidelicet, atque lyram. Hic item praecipuè duo, uinum, odoremque uini ad spiritum recreandum, quorum usu quotidiano spiritus ipse tandem Phoebeus euadit, &liber. Quamobrem ita uos ad excipiendum Solis lumen quotidie comparate, ut quatenus deuitata destillatione quadam, &exiccatione fieri potest, frequentissimè sub luce uiuatis, saltem in conspectu lucis, tum eminus, tum cominus, tum tecti, tum aperti, ad usum ubique uestrum uitalem Solis potentiam temperantes, atque igne referentes in nocte Solem citharae cantusque interim non obliti. Spirate uerò semper, &uigilantes, &dormientes aërem uiuum, aerem luce uiuentem. Similiter habe re uos oportet ad merum Bachi donum, Apollinis beneficio procreatum. Eadem igitur proportione, qua lumen, accipite uinum. Abundè quidem, quatenus destillatio, nec exsiccatio, qualem dixi, ebrietasue contingat. Atque praeter substantiam uini, quotidie bis acceptam, odorem uerò frequentius haurire partim quidem os, ubi spirtus fuerit recreandus, colluentes mero, partim lauantes eodem manus, partim naribus &temporibus admouentes. Satis iam fratres colloquuti sumus, satisque combibimus. Ergo ualete. De Astronomica diligentia in liberis procreandis, in praeparandis epulis, in aedificijs &habitatione, atque uestibus, &quantum curare talia liceat. Cap. XXV. CED iuuat etiam parumper alloqui seuerum religionis antistitem. Dic age, quidnam in astrorum usu damnas antistes? Quicquid inquies, arbitrio nostro detrahit, quicquid unius diei cultui derogat.