# Opera omnia 569

Ficino, Opera omnia, Cap. XX. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/569
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/569

Eadem ego tecum non damno solùm, S sed etiam ualde detestor. Execraris quinetiam scio, atque ego insuper perhorresco nonnullos, qui quum Deum exoratum uolunt, ad louem in medio coelo uastum illud draconis caput subeuntem, tam miseri, quàm stulti confugiunt, ab ipso uidelicet dra cone, qui quondam è coelo corruit, tertiam stellarum partem secum trahens, denique deuorandi. Verùm concedesne contractibus, matrimonijs, colloquijs, itineribus, similibusque operibus peragendis horas opportunas eligere? Non facilè te his assensurum uideo, nescio quid arbitrio metuentem. Ego igitur, etsi Theoiogus ille Magnus Albertus

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
