# Opera omnia 57-2

Ficino, Opera omnia, Cap. XXXII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/57-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/57-2

Cap. XXXII. Eridetis nos ridiculi, quòd Messiam ob originalem culpam fuisse passurum exis stimemus, quòd autem passurus fuerit multa & grauia, primo quidem rationibus, deinde ex mente tam Prophetarum, quàm interpretum uestrorum in superioribus saepe monstrauimus. Sed scio quid uolebatis, Deum uidelicet sua quadam liberalitate, uel clementia absque passione Messiae delicta hominibus condonare. An obliti estis antiquae illius sententiae, quę apud doctores uestros semper quamplu rimum ualuit, quod omnia Deus praecipuè humana, duplici mensura gubernat, miseri cordia scilicet & institia. Vniuersę uię Domini, inquit Dauid, misericordia, & ueritas, id est iustitia. Rursum: Sanctum, & terribile nomen eius. Mensuram quidem misericordię in sacris literis significari uestri interpretes uolunt, ubi dicitur: Adonay Dominus, mensuram uerò iustitiae, ubi Eloyn, id est, Deus. Rabi ergo losuae considerans nominis utriusque simul iuncti uirtutem apud Mosem dicentem: Emisit Adam Dominus Deus de hor to uoluptatis ad excolendam terram, inquit. Cum mensura quadam iustitiae atque miseri cordiae creauit Deus Adam, cum eadem dedit ei praeceptum, cum eadem eiecit eum, haec losue. Quia uidelicet non in expulsione solum, uerum etiam in creatione, & praecepto Mosis similiter germinat Dominus Deus. Vsus est autem Deus in creando Adam iustitia, quia non aliter formauit eum, quàm ut congrueret tam eius Ideae, quae semper in Deo est per quam format, quam diuinę bonitati cuius gratia format. Vsus est rursus mi seris ordia, quia nullis Adę meritis praecedentibus ei largitus est uitam, & reliqua bona. Misericors in praecipiendo fuit, qui fructuum penè innumerabilium usum abunde concessit. Iustus insuper, qui minis quibusdam esum ligni scientiae boni malique prohibuit. Par enim erat ut homo lege aliqua, esse se Deo subiectum agnosceret, atque declararet. Denique iustus fuit, quando post praeuaricationem expulsione puniuit, sed etiam ualde misericors, quandoquidem finita quadam poena eum affecit, qui delinquens in Deum infinitum, quodammodo infinite peccauerat. Nunquid ergo sub Messia Adam, genusque humanum eius prole, creatori Deo, absque illo misericordiae iustitiaeque uinculo, sola uidelicet misericordia uultis conciliari? absit.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
