Latin
570.1 to 570.4
Ficino, Opera omnia 570.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. XXVI. ED ne longius digrediamur ab eo, quod interpretantes Plotinum instituimus ab initio, breuiter ita collige. Mundus ab ipso bono (ut Plato unà cum Timaeo Pythagorico docet) quàm optimus effici poterat, est effectus. Est igitur non solùm corporeus, sed uitae insuper &intelligentiae particeps. Quamobrem praeter corpus hoc mundi sensibus familiariter manifestum, latet in eo spiritus corpus quoddam, excedens caduci sensus capacitatem. In spiritu uiget anima, in anima fulget intelligentia. Atque sicut sub Luna nec miscetur aër cum terra, nisi per aquam, nec ignis cum aqua, nisi per aërem, sic in uniuerso esca quaedam siue fomes ad animam corpori co pulandam est ille ipse, quem spiritum appellamus. Anima quoque fomes quidam est in spiritu corporeque mundi, ad intelligentiam diuinitus consequendam, quemadmodum summa quaedam in ligno siccitas ad penetraturum oleum est parata. Oleum huic imbibitum pabulum est ad ignem, ad calorem dico proximè. Calor ipse luminis est uehiculum, ac si lignum hoc eiusmodi sit, ut igne praesente fulgeat, non uratur, qualia quandoque uidimus. Iam hoc exemplo uidebimus, utrum uel homo, uel aliud quiddam sub Lu na certis quibusdam praeparamentis, partim quidem naturalibus, partim arte quaesitis, uitalia, atque etiam fortè intellectualia quaedam bona opportunè quodammodo desuper accipere possit. Verùm quòd hîc ad religionem spectat, discutiemus alibi, ut Plotinus in medium haec adducet. Quod uerò ad naturales spectat influxus, qualescunque sint desuper uenientes, scitu eos in nobis materijsque nostris ita demum per aetatem comparari pos se, quando fomenta nobis nostrisque ad illos natura suggesserit, coelumque ad eosdem opportunius conspirauerit. Nónne in ipso foetu natura foetus ipsius artifex, quum certo quodam pacto corpusculum affecerit, figuraueritque, hoc ipso statim praeparamento, uelut esca quadam spiritum ab uniuerso deducit? Perque hunc uelut fomitem, uitam haurit, atque animam? Ac denique per certam animae speciem dispositionemque corpus ita uiuens dignum est praesentia mentis tandem iam donatae diuinitus.