# Opera omnia 570.5-8

Ficino, Opera omnia, 570.5 to 570.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/570.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/570.5

Vbique igitur natura maga est, ut inquit Plotinus, atque Synesius, uidelicet certa quaedam pabulis ubique certis inescans, non aliter, quàm centro terrae grauia trahens, Lunae concauo leuia, calore folia, hu more radices, caeteraque similiter. Quo quidem attractu se cum ipso deuinciri mundum testantur sapientes Indi, dicentes mundum esse animal passim masculum, simulatque foeminam, mutuoque membrorum suorum amore ubique coire secum, atque ita constare, uincu lum uerò membrorum inesse per insitam sibi mentem, quae totam infusa perartus agitat molem, & magno se corpore miscet. Hinc Orpheus naturam ipsam mundi louemque mundanum marem appellat, & foeminam. Vsque adeò mutui partium suarum coniugij ubique mundus est auidus. Esse uerò masculinum sexum foeminino ubique commixtum, declarat illinc quidem ordo signorum, ubi praecedens perpetuo deinceps ordine masculinum est, subsequens foemininum: hinc uerò arbores atque herbae, quae etiam sicut animalia utrunque sexum habent. Mitto quòd ignis ad aërem, aqua ad terram masculi uicem tenet ad foeminam, ut non mirum sit membra inter se mundana, & omnes eius articulos mutuum coniugium concupiscere. Quod & Planetae conciliant, partim quidem mares, partim uerò foeminae, praecipuem uerò Mercurius masculus, atque foemina, Hermaphroditi pater. Quod sanè animaduertentes agricultura, praeparat agrum seminaque ad coelestia dona, & insitionibus quibusdam uitam plantae propagat, & ad speciem alteram melioremque perducit. Similia quaedam efficit & Medicus, Physicus, & Chirurgus in corpore nostro, tum ad nostram fouendam, tum ad uniuersi naturam uberius comparandam. Idem quoque Philosophus, naturalium rerum astrorumque peritus, quem propriè Magum appellare solemus, certis quibusdam illecebris coelestia terrenis, opportunè quidem, nec aliter inferens, quàm insitionis studiosus agricola ueteri recentem stipiti surculum. Quod & Ptolemaeus ualdè probat, affirmans eiusmodi sapientem sic astrorum opus adiuuare posse, quemadmodum agricolaterrae uirtutem. Subijcit Magus terrena coelestibus, imò inferiora passim superioribus, ut proprias ubique foeminas suis maribus foecundandas, ut ferrum magneti trahendum, ut camphoram aëri feruenti sugendam, ut crystallum Soli illuminandum, ut sulphur & sublimem liquorem accendendum flammae, ut oui testam uacuam & impletam rore Soli eleuandam, imò ut ouum ipsum gallinae fouendum.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
