# Opera omnia 571.1-4

Ficino, Opera omnia, 571.1 to 571.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/571.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/571.1

Praeterea sicut nonnulli fouentes oua, etiam sine animalibus uitam illis ex uniuerso conciliant, & saepe materias quasdam opportunè parantes, absque ouis manifestisque seminibus animalia procreant, ut ex ocymo scorpionem, apes ex boue, ex saluia autem merulae similem, uitam uidelicet à mundo materijs certis opportunisque temporibus adhibentes. Sic & ille sapiens, ubi cognouit quae materiae, siue quales partim inchoatae natura, partim arte perfectae, etsi sparsae fuerint congregatae, qualem coelitùs in fluxum suscipere possint, has eo regnante potissimùm colligit, praeparat, adhibet, sibíque per eas coelestia uendicat. Vbicunque enim materia quaedam sic superis exposita est, sicut speculare uitrum uultui tuo pariesque oppositus uoci, subitò superne patitur, ab agente uidelicet potentissimo, à potestate uitaque mirabili ubique praesente, uirtutemque passione reportat, non aliter quàm & speculum imaginem repraesentat ex uultu, & ex uoce paries Echo. His fermè exemplis ipse Plotinus utitur, ubi Mercurium imitatus ait ueteres sacerdotes, siue Magos in statuis sacrificijsque in sensibilibus diuinum aliquid & mirandum suscipere solitos. Vult autem unà cum Trismegisto per materialia haec non propriè suscipi numina penitùs à matersa segregata, sed mundana tantùm, ut ab initio dixi, & Synesius approbat. Mundana, inquam, id est, uitam quandam, uel uitale aliquid ex anima mundi, & sphaerarum animis, atque stellarum, uel etiam motum quendam, & uitalem, quasi praesentiam ex daemonibus, imò interdum ipsos daemonas eiusmodi adesse materijs. Mercurius ipse, quem Plotinus sequitur, inquit, daemonas acrios non coelestes, nedum sublimiores, statuasque Mercurius ipse componit ex herbis, arboribus, lapidibus, aromatis, naturalem uim diuinitatis (ut ipse ait) in se habentibus. Adiungit cantus coelestbius similes, quib. ait eos delectari, statuisque sic adesse diutius, & prodesse hominibus uel obesse. Addit sapientes quondam Aegyptios, qui & sacerdotes erant, quum non possent rationibus persuadere populo esse deos, id est, spiritus aliquos super hominibus, excogitasse Magicum hoc illicitum, quo dęmonas allicientes in statuas esse numina declararent. Sed lamblichus damnat Aegyptios, quòd daemonas non solùm ut gradus quosdam ad superiores deos inuestigandos acceperint, sed plurimum adorauerint. Chaldaeos uerò daemonibus non occupatos Aegyptijs anteponit.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
