# Opera omnia 572

Ficino, Opera omnia, Cap. XXVI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/572
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/572

Quas quidem rationes appellat etiam Deos, quoniam ab ideis supremae mentis nunquam destituuntur. Itaque per rationes eiusmodi animam mundi facilè se applicare materijs, quas formauit ab initio per easdem, quando Magus uel sacerdos, opportunis temporibus adhibuerit formas rerum ritem collectas, quae rationem hanc aut illam propriè spectant, sicut Magnes ferrum, Rheubarbarum choleram, Crocus cor, Eupatorium Spodiumque iecur, Spica Muscusque cerebrum. Fieri uerò posse quandoque, ut rationibus ad formas sic adhibitis, sublimiora quoque dona descendant, quatenus rationes in anima mundi coniunctae sunt intellectualibus eiusdem animae formis, atque perillas diuinae mentis ideis. Quod & lamblichus approbat, ubi de sacrificijs agit. Qua de re alibi nos opportunius disputabimus. Vbi etiam apparebit, quàm impura superstitio populi Gentilis extiterit, contrà uerò, quàm pura pietas Euangelica fuerit, quod magna ex parte in libro de religione Christiana iam fecimus. FINIS.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
