# Opera omnia 574

Ficino, Opera omnia, MARSILII FICINI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/574
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/574

At uerò superstitiosus quidam his obijciet, non facilè con uinci ex uerbis eiusmodi Paulum assentiri mundum, habere animam, sed tantùm subesse Deo, ac nos in hoc ipso Deo uiuere. Esto igitur, ne nominemus in mundo, quando non placet animam. Nomen anima sit prophanum. Licebitne saltem uitam qualemcunque dicere? quam Deus ipse mundi faber huic operi suo tam foeliciter absoluto clementer inspiret, quandoquidem erga uilissima quaeque uiuentia non est auarus, & quotidie per coelum quam plurimis, quae sunt in eo largissimè, praestat uitam. Dic, amabo, nónne uides boues & asinos, ô bos, ô asine, qui tactu quodam ex se uiuentia generant esse uiuos? Si ergo haec praeterea ex se uiua quaedam aspectu etiam generarent, annon multò magis haec uiuere iudicares? si quod modò ipse iudicium, si quam uitam habet. Coelum terrae maritus, non tangit (ut communis est opinio) terra cum uxore non coit, sed solis siderum suorum, quasi oculorum radijs undique lustrat uxorem, lustrando foecundat, procreatque uiuentia. Num ergo uitam uel intuendo largiens, ipsum in se propriam nullam habet uitam? Et quod dedit aui Struthio uitam aspectumque uiuificum, longè est hoc ipso dete rius. His tandem adductis in medium, nisi persuaseris, superstitiosum istum mitto semiuiuum, imò uerò non uiuum. Proinde ut pluribus causam nostram patronis agamus, addito Petre mi Nere Amphionem illum nostrum Laudinum Christophorum oratorem & poëtam. Ille noster Amphion suauitate mira celeriter lapidea hostium nostrorum corda demolliet. Tu uerò Guicciardine charissime compater, ito nunc, ito alacer, Politianum Herculem accersito. Hercules quondam ubi periculosius certandum foret, uocitabant lolaum, tu nunc similiter Herculem nosti profectò, quod barbara. nonstra Latium iam deuastantia Politianus Hercules inuaserit, lacerarit, interemerit, quam acriter expugnet passim, quam tutò propugnet. Hic ergo uel centium hydrae capita nostris liberis minitantia, statim contundet claua, flammisque comburet. Eia mi dulcissime Soderine, surge, age, Pi cum salutato Phoebum. Hunc ergo saepe Phoebum appello meum, ille me Dionysium uicissim, atque Liberum. Fratres ergo sumus. Nuncia Phoebo meo uenenosum contra nos Pythonem, ex palude iamiam emergentem. Tendat arcum obsecra, precor. Confestim spicula iaculetur. Intendet ille protinus, scio quid loquar, uenenumque totum semel una nece necabit. Valete iam foeliciter, amantissimi fratres mei, non ualetudine tantum foeci, sed ipsa etiam foelicitate digni, liberorumque meorum in lucem iam producentium ualetudinem foelicitatemque curate. Decimoquinto Septemb. 1489. in agro Caregio.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
