# Opera omnia 575.1-4

Ficino, Opera omnia, 575.1 to 575.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/575.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/575.1

EPISTOLA. Habet quinetiam suos Academsa canes? Huc ergo uos sagaces Academiae eanes, huc uos ut locissimi cursores aduoco. Treis enim est. Treis ergo nunc meos precor defendite liberos adhuc teneriores, inter lupos (ut uereor) euestigio prodituros. Currite, inquam, alacres, negotia enimi nunc uobis optata mando, non curas. Georgium Benignum paluiatum cognoscitis meum, qui ueritatem illam, per cuius nunc uos uestigia passim uenando discurritis, iam diu est sagaciter assequutus. Qui & fratres suos Solis instar, ma ior ipse minores illustrat. Huic igitur si quem luporum ulillatum audieritis, nunciate. Fortissimus ille Georgius omnes facilè fugabit lupos, qui & uastum draconem quandoque transfixit. Ille me igitur. Ille sollicitudine simul & uos cura leuabit. Solet enim inter uos aliquis, & quidem tam saepius dicere, nihil ad uitam salubrius experiri, quam magna cum securitate tempora deglutire. Caeteri uerò dicenti protinus arridere. Sed dic age Canaci, quidnam hoc tuum est toties repetitum, Tempora deuorare? Quid denique tibi uis? Non esse, inquies, sed bibere potius, non mandere, uel conterere, sed faucibus plenis ingurgitare. Siquidem tempus ipsum natura quaedam est liquens (ut ita dixerim, atque labilis. Liquentium uerò haec est conditio, ut si cohibeas in angusium, subito perdas. Diffluunt enim coacta, celeriterque diffugiunt. Si aquam spongiae imbibitam forte compresseris, exprimes eam, statimque disperges. Si latius hanc tenueris, retinebis, multo magis aërem, ignemque, & aetherem. Hinc apud Poëtas frustra contendunt, qui ampla diuorum maniumue simulachra ulnis capessere moliuntur. Latè admodum accipienda sunt latissima. Liquentia & amplissima sunt amplissimè possidenda. Tunc certe grauiter nos premit angustia, quando animum ipsum, motumque eius naturaliter amplum, redigimus in angustum. Quicunque studia negotiaque pensitant examussim, & in minima quaeque semper exa ctissime deterunt, uitam interea suam, heu suam uitam clam miseri conterunt. Rectè igi tur Pythagoras praecepisse uidetur. Cauene quando in angustum fortè cohibearis, nihil coelo amplius, nihil est uitalius. Angustissima uicissim terra uitam habent in mundo, quam minimam. Denique si coelo temporeque uiuimus, quantò haec latius absorbemus, tantò uiuimus & diutius. Viuite ergo laeti ab angustia procul ô amici. Viuite laeti. Laetitia coelum uos creauit sua, quam suo quodam risu, id est, dilatatione, motu, splendore declarat, quasi gestiens. Laetitia coelum uos seruabit uestra. Ergo quotidie in praesens uiuite laeti. Nam solicitudo praesentium rapit uobis praesens, praeripitque futurum.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
