Latin
575.5 to 575.7
Ficino, Opera omnia 575.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
Curiositas futurorum celeriter in praeteritum traducit. Item igitur precor, atque iterum, uiuite laeti. Nam faca sinunt, dum securi uiuitis. Sed ut reuera sine cura uiuatis, ne unam quidem hanc curam sumite, qua soliciti curetis unquam, qua potissimùm diligentia curas effugiatis. Vna enim cura haec mortalibus heu miseris omni cura cor urit. Negligite igitur diligentiam, negligentiam uerò diligite, atque hanc etiam negligenter, quòad licet uobis inquam, atque decet. Haec autem non tam ut sacerdos amici mando uobis, quam ut medicus. Nam absque hac una tanquam medicinarum omnium uita, medicinae omnes ad uitam producendam adhibitae moriuntur. 16. Septemb. 1489. In agro Careio. ANDREAS LENNIVS MEDIcinae studiosis. S. ON abs re nobis uisum est his de Vita libris, eiusdem authoris Epidemiarum antidotum ueluti coronidem adsuere, quam ille quidem sua uernacula lingua, hoc est, Tuscana, precibus amicorum conscripserat. Nunc uerò hic uitae thesaurus à Hieronymo Ricio Ticinensi in coloniam Romanam deriuatus est, ut si unà cum uoluptate &commoditatem metiaris, non sit aspernabilis. Traduntur in eo morbi nedum definitiones, causae morbi effectrices, signa, uerùm etiam prophylacen, &praesentis mali curationem, uarijs diuersisque corporibus accommodatas, mira breuitate, simulatque facilitate perstringens medelas. His fretus praesid ijs uitae &sanitatis rationem ineas, tibíque persunde, Ανειοὶ δὲ ὑγιαίνειν ἄριστον ὡς μοι δοκεῖ. MARSIclarissimi Epidemiarum Antidotus, ex idiomate Thusco, à Hieronymo Ricio latinitate donata.