# Opera omnia 577.1-4

Ficino, Opera omnia, 577.1 to 577.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/577.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/577.1

Cap. II. Oncreatur huiusmodi uapor in aere, uniuersalioris tempore pestis ex malignis quibusdam constellationibus, praesertim ex Martis cum Saturno insignis humanis coniunctione, & ex luminarium eclipsibus. Qualis est pręsenti pestis A in anno scilicet millesimo quadringentesimo seprtuagesimonono, & qualis etiam fuit anno eiusdem millesimi, octauo, & hoc potissimum laedit homines. Hisque grassatur in locis, quae horoscopum, siue suum ascendentem ob praedictos siderum aspectus infortunatum habent. In Magis uerò particularibus pestilentijs, praefatum nescitur uene num ex uentis & malignis lacunarum cloacarumque uaporibus, atque pariter ex terrae mo tibus. At uerò data istarum quacunque causa, semper tamen grosso potissimùm regnatin nere, inque, paludoso, nebuloso, foetido. Et quando subtilem ad aerem extenditur, penetrat, uelociusque interimit, at citius, frequentius, diutiusque in grosso, calido, humido, foe tidoque aere regnat. Asserunt Doctorum nonnulli pestilentialem putrefactionem subtili prius, post uerò grossiori aeri, sed multò purabiliorem in grosso. Haud scio quo men tis discursu, quo fundamento primae sit mihi parti adhaerendum, quum contrarium experientia monstret. Praeterea nobis ratio dictat, quod quum non purum, sed tantummodo mixtum elementum putrefieri possit, quò minus est mixtum, quemadmodum esse constat subtiliorem aerem, eò minus aptum est ad putrefactionem. Et propterea eam non nisi per assiduum suscipit argumentum pestiferae siderum influentiae. At ueluti gios sior, mixta & stabilis aqua facilior putrefieri solet, sic utique haud difficulter putrefactionem recipit grossus, & nebulosus aer. Hoc dat praeceptum Raimundus, quod peste inferius excitata altior subtiliorque petendus est aer, sed orta supernè, per duos menses primò fugiendum est deorsum ad grossiusculum frigidum, humidum, purumque aerem, ubi rara esse soleat infirmitas. Sequentes uerò duos menses ad mediam aeris regionem, dein ceps ad paulò altiorem, uidelicet siccum, frigidum, & subtilem, semper fugiendo calidum, humidum, & nebulosum. Quo in aere tales sunt homines, quales turbidis pisces in aquis. Id insuper facit pestilentialis aer in hominibus, quod caliginosae putresque in piscibus aquae.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
