Latin
Cap. II
Ficino, Opera omnia 578
Unproofread scanNot analysed yet
Quod quando multum disposita est materia, agens tunc causa, quantumcunque imbecillis, citò producit effectum, sic accendit stupam &sulphur fauilla ex suscipientis aptitudine. Et contrà potentissima quae fuerit causa, etiam in non dispositam operatur materiam. Et licet sulphur ignis suscipiat operationem citius, quam lignum, &siccum lignum, minuteque incisum facilius, quam caetera ligna, ardens nihilominus fornax ligna statim rapit in flammam, &grassiora, &uiridia, eò quòd summa agentis potentia ci to disponit, atque informat. Et multoties pestifer huiusmodi uapor fit suarum ui causarum potentissimus, nec scire tu poteris quando scilicet hoc fiat. Et licet uno in tempore talis non adsit dispositio, est tamen futura in alio. Quo pacto, &quales temperaturas pestis ex contagio seruial ocißimè.