# Opera omnia 579-2

Ficino, Opera omnia, Cap. V. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/579-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/579-2

Cap. V. Bstinendum est tempore pestifero à rebus inflammantibus, & nimis aperitiuis, quia facilius ad uenenum suscipiendum disponunt. Videlicet cauendum est extra à Solari calore, pariter à calore ignis, uestimentorum, & intrò, à sale, à speA.Aciebus & medicinis calidis, similiter ab herbis intensae caliditatis, à multo usu acrium, excepto caepe & cichoria, uel raphano cum aceto, quia ueneno aduersantur. Item à uino nimium fumoso, ab exercitio post cibum, praesertim tempore calido, & à sudore, quia humores alterat, & in aere infecto non licet se multum aeri exponere, nec excessiuo sub diuo exercitio, quia calefaciendo & poros aperiendo, statim multum de aere suscipit infecto. Idem abstinendum ab facientibus oppilationem, & putrefactionem, quia pe stilentialis dant febris materiam, qualia sunt uiscosa, frigida & humida, praesertim quando aliquid accidentalis, seu extranei caloris suscipiunt. Etiam à uiscosis, calidis & humidis, ubi humidum calido praedominatur, & male decoctum est, & ut summatim dicam, humiditas putrefactionis est mater. Et quae extra nos difficulter conseruantur, etiam in nobis haud facilè conseruari poterunt. Vitandi igitur pisces, quantum fieri poterit, in quorum genere parui minus nocent pisciculi, & qui ex flumine sunt claro, petroso, & currente, frixi in oleo cum sale, & immersi staphisagria, seu aceto, aut succo aranciorum cum sale & modico piperis, uel cinnamomi. Etiam uitandum est lac, & omnia recocta.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
