# Opera omnia 58.1-4

Ficino, Opera omnia, 58.1 to 58.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/58.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/58.1

Mementote eius, quod in Deuteronomio quo tidie replicatis: Dei perfecta sunt opera, & omnes uiae eius iudicia. Deus fidelis absque ulla iniquitate, rectus & iustus est. Congruum igitur Dei misericordiae fuit, ut quandoque sibi genus humanum conciliaret, congruum eius iustitiae, ut satis factio aliqua inter cederet, ac saltem Messias pro caeteris satisfaceret, de quo Esaias: Omnes nos sicut oues errauimus, & homo à uia sua errauit, id est, omnes homines errauerunt, quia pater omnium Adam à uia sua errauit. Subiungit de Messia, & Deus posuit in eo iniquitatem omnium nostrum. Scio autem uos obijcere hic ita solere. Absurdum est scelere summo (quòd in occidendo Messia à multis committitur) dilui scelera hominum arbitrari, neque unius passio peccatis omnium satisfacit, neque iustum est Messiam innocentem pro alijs nocentibus satisfacere. Nos uerò in hunc modum breuiter respondemus: Non homici darum scelere, sed Messiae uirtute in malis perferendis deleta sunt mala, proinde in Chri sto patiente maior charitas, uirtusque fuit, quàm odium uitiumque in omnibus delinquen tibus, digniorque Christi unius uita, quàm uita cunctorum. Quando ergo uitam suam pro omnibus tradidit, longe plus quàm satis fuerat satisfecit. Satisfacere autem alter pro altero potest, quod fieri quotidie in rebus ciuilibus cernimus, in actibus enim exteriori bus satisfactio consistit, ad hos autem & instrumenta, & amici accipi possunt. Quoniam uerò poenitentia in actu mentis uoluntatisque interiore uersatur, ad ipsum met poeniten tia pertinet qui peccauit, poenitentia ergo delictorum afficiantur oportet quilibet peccatores. Ita Deum Messiam pro quolibet satisfecisse uidetur. Tunc Esaiae illud impletur. Verè languores nostros ipse tulit, & dolores nostros ipse portauit, attritus est pro pter scelera nostra, liuore eius sanati sumus. Neque tamen impunes hinc abimus, qui ab ini tio mundi ad finem ob peccatum illud originale, incommoda multa subimus. In Christo autem breuis passio fuit, uirtus & perfectio mira, felicitas sempiterna. Statuerat Deus ab aeterno Messiam fore humani generis redemptorem, redemptorem dico, qui à mor tiferae culpae seruitute redimeret. de quo Esaias: Veniet de Syon redempior. Atque hęc in Messia excellens dignitas est, qua quidem caruisset, nisi propriae carnis sacrificio maculas populi deleuisset.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
