# Opera omnia 58.5-7

Ficino, Opera omnia, 58.5 to 58.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/58.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/58.5

Compertum habemus in sacris historijs sanctos uiros semper oblatione sacrificiorum, praesertim sanguinis aspersione Deum placare, impetrare ab eo dona, ab imminentibus periculis populum liberare, leges diuinas sancire, semel quotannis peccata populi purgare consueuisse, quod quamuis non legitime, tamen Gentiles etiam sunt imitati. Sed ad Hebraeos in praesentia ueniamus. Primum illud in Genesi legimus, ubi Noë post illud commune diluuium, aedificauit altare Domino, in quo holocausta obtulit, quàm ob causam placatus Deus statuit, ne ulterius diluuium huiusmodi mundo contingeret. Sequitur enim ibidem, odoratus est Dominus odorem suauitatis, & ait Dominus ad eum: nequaquam ultra maledicam terrae propter hominem. Secundùm etiam in Genesi, ubi Abraham primum praecepto Dei ad sacrificandum filium suum promptus, deinde à Deo per angelum prohibitus, arietem denique obtulit, Deoque mactauit. Cuius uoluntatis, & uictimae causa, iureiurando interposito, promisit Abrahae Deus singulare donum, id est, omnes Gentes in suo semine (quaecunque uoluerint) saluas fore. Tertium in Exodo reperitur, ibi enim aspersione sanguinis Paschalis agni per postes, liminaque domorum Dei, populus à calamitate Aegyptia liberatur. Videbo, inquit, sanguinem & transibo, nec erit in uobis plaga disperdens. Quartum quoque in Exodo, illic Moses acceptam à Deo legem sancire uolens, superpopulum spargit sanguinem uictimarum, ut foedus hac ratione inter Deum & homines con firmetur. Sic enim ibi legitur. Moses sumptum sanguinem respersit in populum, atque ait: Hic est sanguis foederis, quod pepigit Dominus uobiscum super omnibus his sermonibus. Quintum in Leuitico expiationis die tractatur, de quo ibi siclegitur: In hac die expiatio erit, atque mundatio ab omnibus peccatis uestris, coram Domino mundabi mini.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
