# Opera omnia 580.1-4

Ficino, Opera omnia, 580.1 to 580.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/580.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/580.1

Quòd si eo uti uolueris, sit primum inter alia cibaria & modica quantitate cum parum sacchari. Fructus uitandi sunt omnes, exceptis amygdalis, cerasijs acetosis, pyris chryso melis, persicis, pomis cydonijs, auellanis, prunis siccis, prunellis, mespilis & cornulis, ma lis apijs, malis granatis, malatestis. Caeteris uerò fructibus nequaquam utere, uel rarò, uel rarissimen. Poteris tamen diutius uti fructibus & herbis frigidis, siccis & acetosis, uel aliquantulum amaricantibus. Sed utendo fructibus calidis & humidis, ut sunt ficus, uua, mora, cerasa dulcia, fac sint modica, & immediatè pòst comede pomum anaranciae cum sale. Praeterea si uteris frigidis & humidis, ut sunt melones, pisces molli & teneri, pruna pinguia, sume post aliquid foeniculi, & pomi anarantiae cum sale, suprabibendo parum uini boni, & odoriferi. Vitare etiam debes fungos & herbas humidas, portulacas, cucurbitam, & omnem humiditatem, nec non & rem, quae facilis est putrefactionis. Cauebis quoque fructus, & res nimium dulces, & humidas herbas, permitto tibi lactucam permixtam menthae, uel cinnamomo. Eandem quoque corrigere poteris cum basilicone, cariophylato minutissimo, & quasi ad rubedinem quandam tendente, odorem habente cariophylorum: est enim cordi gratissimum. Concedo etiam tibi cucurbitam, & herbam, quae Tusca lingua Selbastrella appellatur. Rursus aduerte, ne te Rasis sententia fallat, quae tempore multum calido admittit olera, & fructus frigidos, & humidos, quia Aegyptum inhabitabat, ubi extrema est siccitas, ubi eiuscemodi fructus & olera sunt exquisitè à natura decocta. Cautus igitur esto, ne talem praesumas licentiam in regionibus non similibus Aegypio. Notandum insuper, quòd res acetosae, asperae & aeres in conseruatiuo aequè ac curatiuo administrandę sunt regimine, quia periculum po tissimùm imminet in calido, & humido, & in putrefactione illine dependente, in spirituum resolutione, inque accessione ueneni ad cor. Res itaque praedicti saporis omnibus iam dictis obsistunt malis, qui refrigerant, desiccant, conseruant, confortant, restringunt, & uniunt. Operae precium hîc est meminisse, quòd res nimis acres, ubi timetur pectoris strictura, aut stomachi debilitas, temperandae sunt in saccharo, sale & lacte amygdalarum, cinnamomo, pipere, foeniculo, croco, ouis, & modico pinguedinis. Commendo plurimùm panem speltae, hordei, & fercula ex his condita. Item biscocta, risum, passulas tendentes ad acredinem, panem optimi grani sufficienter coctum cum modico salis.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
