# Opera omnia 581.1-4

Ficino, Opera omnia, 581.1 to 581.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/581.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/581.1

Ab hominum te turba semoueto, praesertim existens ieiunus, & quando calidum successerit humido, humidum calido. Declinato etiam aërem nimis calidum, quia aperit, & nimis debilitat. Habitatio tua sit spaciosa, sicca, aërem recipiens siccum continuò, & tempore aestatis subinde recentem. Caue quando multum incalueris, ne te protinus exponas frigido, uel humido, nebuloso, & uento calido, & humido, praesertim in locis infectis, & de infecto loco ueniente, etiam ab omni uento, de praedictis locis flante, nisi fuerit nimis longè distans, aut fractus pluuijs. Ven tus autem, qui aerem infrigidat, & siccat, & serenat, sua natura est salubris, si eum cum temperamento receperis, & est principalis medicus contra huiuscemodi uenenum. Ma gnam adhibe curam, uitando uentos à stagnis, uel paludibus uenientes, aquas fuge putridas, herbas continentes, immaceratumque linum, & quemcunque prauum odorem. Procul esto à caulium nucumue odoribus, & foetidis ab herbis. Abstinendum item à balneis, à somno meridiano, ab adhaerenti arctóque hominum consortio. A turba fuga citò, & procul, ac tardè reuertaris, quoniam longo durare solet tempore uenenum, ad offendendum perquàm promptissimum. Vtere cibis siccis, optimi saporis, acribus, acetosis, uitando brodium, pinguedinem, dulcia, uiscosa, uinis subtilibus, claris, odoriferis, aliquantulum fumosis, sed parum acetosis, non dulcibus, dilutis aqua multum subtili, & clara. Summa, omni tempore à rebus caue sanguinem generantibus, aut nimium, aut aquosum, grossum & turbidum, & pariter quamcunque rem stomacho nocentem. Haec est regula cibi potusque. Vtilis est, iudicio meo, omnibus superspersa cibarijs talis specierum compositio: Accipe sandalorum rubeorum unciam dimidiam, cin namomi electi drachmas tres, & dimidiam, croci drachmam dimidiam. Gentilis omni tempore his utitur speciebus: Sume cinnamomi semunciam, mannae drachmam unam & dimidiam, cariophylorum, been albi & rubei drachmam dimidiam, corallorum rubeorum drachmam unam, cardamomi drachmas duas, croci drachmam dimidiam, sacchari ad pondus omnium. Item nonnulli aliam habent descriptionem, & est talis: Cape margaritarum drachmas duas, corallorum alborum & rubeorum drachmam dimidiam, rosarum spodij ana scrupulum unum, cinnamomi drachmam unam, croci scrupulum unum. Item: Sume cinnamomi unciam dimidiam, cariophylorum drachmam dimidiam, corallorum rubeorum scrupulos duos, croci drachmam dimidiam, sacchari ad pondus omnium.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
