# Opera omnia 581.5-7

Ficino, Opera omnia, 581.5 to 581.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/581.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/581.5

Pro primo cibo utile est, nisi te calor offenderet, sumere ficus, rutam, & nuces cum sale, praesertim tempore frigido, uel humido. Notandum, quòd speciebus multum calidis, ut est quarta compolitio ex his, quas narrauimus, utendum est solùm in fer culis multum humidis, frigidis, & acetosis: alijs uerò uti possumus in omnibus. Post cibum magno sunt adiumento semina coriandri praeparati, & etiam secundùm Auicennam, ieiuno stomacho, qui haec ipsa tali in causa plurimis effert laudibus. Vtere ieiuno stomacho frictionibus bene, pectina capillos, omnem expurga superfluitatem, uniuersum corpus mundum conserua. Matutino tempore ignem praepara temperatum, & interdiu quandoque, praesertim humidis temporibus. Bonis saepius odoribus domum suffumigato, similiter & uestimenta. Admoueas naso, pariter & ore teneas, ubi plus opportunum fuerit, aliquid theriacae: alijs uerò in locis, siue temporibus corticem citri, zedoariam, uel modicum thuris, manu etiam supradictum gestare poteris cedrinum pomum. Cape laudani drachmam unam, been albi & rubei, rosarum rubearum ana drachmas duas, styracis liquidae scrupulum unum, myrrhae, menthae, cariophylorum drachmam unam, sandalorum alborum & rubeorum, camphorae ana drachmam dimidiam. Fac pomum cum aqua rosarum muscata, suspende collo cornu unicornis, hyacinthum, topazium, smaragdum, ut pectus tangat & etiam in ore. Dixit Auicenna, fore necessarium, ut hyacinthus, & similia, à naturali calore nostro calefiant, qui illorum ad actum producat uirtutes, ut operentur in nobis. Fer tecum etiam in manu odorandum poma odorifera, praesertim citri, limonum aranciorum, &c. Saepius ablue os faucium, & manus aceto, & aliquando cum uino potenti. Nec omittas odorem menthae, melissae, querculae, rutae, uiolarum rubearum, & myrti. Vtere odoribus frigidis, quos tempera cum calidis, ita tamen ut frigidi praedominentur, praesertim calidis temporibus, quia calidus per se aperit odor, & inflammat, quamuis aërem purget. Super omnia cura, ut hoc facias, scilicet permisce aequali parte acetum rosatum album, & aquam rosarum cum uino a bo potenti, cum modico zedoariae, uel corticis citri, de qua saepe modicum aliquid bibe, & saepius cum ea manus lauato, & faciem. Defertecum in spongia cum ligno fraxini, & laua etiam cum eisdem manè & serò tepidis, uniuersum corpus.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
