# Opera omnia 582.5-6

Ficino, Opera omnia, 582.5 to 582.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/582.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/582.5

Pilulae antiquiores sunt istae: Sume myrrhae, croci ana unciam unam, aloes uncias duas, sed quia nimium aperiunt, calefaciunt, resoluuntque spiritus, ideò nonnulli abluunt ipsum aloe, & addunt terram sigillatam, uel bolum Armenum, secundùm dosim myrrhae, sed eligibilius est bolus Armenus. Nonnulli componunt sic: Accipe aloes drachmas sex, myrrhae drachmas tres, seminum citri scrupulos duos, tormentillae drachmam dimidiam, croci drachmam unam, reubarbari Grachmas duas, cariophylorum scrupulum unum, agarici, corticum citri, sandalorum ru beorum drachmam unam, seminum citri scrupulos duos, seminis acetosae drachmam unam cum dimidia, corallorum rubeorum drachmam unam cum dimidia, boli Armeni drachmas tres, camphorae grana duo, confice cum syrupo de cirro. Auicenna & Auerrois dicunt: Qui utitur aloe, myrrha & croco, nunquam periclitabitur peste. Praedictae compositiones temperant illorum qualitatem, & uirtutem augent. Sed multò meliores compositi Nicoli, secundùm quam uerae pilulae sunt istae: Sume myrrhae, croci, boli Armeni, charabae, corallorum rubeorum ana drachmam unam, emblicorum drachmas duas, aloes loti ad pondus omnium, fient pilulae cum uino albo, odorifero. Credo quòd essent nobiliores, & magis ad propositum, si loco emblicorum ponerentur teriae sigillatae gillatae drachmae duae, & boli Armeni drachmae tres, fiant pilulae cum acetositate citri, & accipiantur cum uino albo, aqua rosata, aceto rosato. In alijs uerò sequatur compositionem praedictam. Fac autem ut aloe sit splendidum, leue, aliqualiter rubescens, delicatum, odoriferum, frangibile, pinguescens, & immittendo super ipsum flatum, madescit. Sit & myrrha clara, & corallus delicatus, absque theriaca & dictis pilulis non bene fieri poterit praeseruatio.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
