Latin
584.1 to 584.5
Ficino, Opera omnia 584.1-5
Unproofread scanNot analysed yet
Vtere etiam rebus sanguinem clarificantibus, ut sunt lupuli, myrobalani, fumus terrae. Credo quòd uti iuniperi cum semine myrti sit multum utile contra huiusmodi uenenum. Item tale electuarium: Sume citrum unum integrum, macereturbene, &coquatur cum saccharo &aqua rosarum. Et ubi non habetur citrus, sac cùm limone, seu pomo anarancio integro, multi utuntur uerbena. Sum dare solitus pauperibus parum panis bene tosti, intincti aceto cum modico rutae, &aliquando cum cepae portiuncula. Do etiam nonnunquam ad superbibendum parum uini puri. Item eiuscemodi panem tostum intinctum aceto rosato, cum pauculo cinnamomi, quandoque supersu: mendo pomum arancium, &parum boni uini. De his quidem rebus administrare poteris modò unam, modò alteram, his scilicet diebus, quibus theriacam non sumis nec ueras pilulas, uel etiam illis eiusdem diebus post uesperas. Vti etiam poteris serò, ieiuno stomacho, parum istius nostrae confectionis. Cape sacchari rosari, diama renati ana uncias quatuor, coriandiorum praeparatorum, corallorum fubeorum ana drachmam unam, cinnamomi drachmas duas, sub aestiuo tempore drachmam unam, sandalorum rubeorum, croci ana drachmam dimidiam, uerùm in aestate scrupulum unum, confice cum ace tositatis citri uncijs quatuor, superbibe parum uini optimi, uel aceti rosari. Poteris etiam uti eo matutino tempore aliquando loco praedictarum. Dixit Raimundus, quod suo tempore iuncti fuerunt Saturnus, lupiter &Mars in undeuigesimo gradu Aquarij, anni millesimi tricentesimi quadragesimi octaui, in mense Martio: quae quidem coniunctio horribilia significabat, praesertim graues pestilentias frequentius per spacium annorum quadragintaquinque, eò quòd fuerit in signo humano, fixo in domo Saturni. Inter quas erat pestilentia illa anni quadragesimi octaui, ubi Medici Par sienses, &ex Auinione, &Pedimontani nouam composuerunt theriacam, ab ipsis expertam, &cum foelicitate eos consetuauit. Arnoldus Receptam conscripsit, quam Raimundus eiusdem discipulus his uerbis recitauit: Sume seminis iuniperi drachmas duas cum dimidia, cariophylorum, macis, nucis muscatae, zedoarij, zinziberis ana drachmas duas, aristolochiae lon gae &rotundae, barbae herbae tunici, dictami, inulae campanae ana drachmam unam cum dimidia, saluiae, rutae, seminis balsamitae, menthae, paeoniae, pulegij ceruini ana drachmam unam, doronici Romani, baccarum lauti, seminis acetosae, seminis citri, basiliconis, masticis, thuris, boli Armeni, terrae sigillatae, spodij, ossis de corde cerui, rasurae eboris, &cornu unicorni, margaritarum, sapphiri, smaragdi, corallorum rubeorum, ligni aloes, sandalorum rumbeorum, hyacinthi, topazij ana drachmam dimidiam, sacchari rosati, diaboraginati, diabuglossati, dianenufari, diacetosellati, pulparum tamarindi acetosi, theriacae ana drachmam dimidiam, sacchari libias tres, fac electuarium, aut morsellos, cum aqua scabiosae &rosata parum camphorata, &cum uino cydoniorum, addendo folia puri quadraginta. Qui sitim patitur extia cibum, utatur acetosa simplici cum pauxillo aquae frigidae, uel uini mali granati acetosi, cum iuleb rosato, uel uino acetoso. Possis etiam exprimere acetositatem citri, uel limonis, uel pomi anarancij, &bibere cum aqua &saccharo. Item succi rosarum, sacchari rosati, diamarenati, diaprunis, diacydonitis dissoluti cum aqua colata, &expressa, bibendo cum aqua frigida.