Latin
586.1 to 586.3
Ficino, Opera omnia 586.1-3
Unproofread scanNot analysed yet
Va set loco iuniperi, laurus, saluia, rosmarinus, &herbarum quicquid est odoriferarum. At terebinthina mirabilis est. Multi Doctorum dicunt, ignem semper fore tempore pestis utilem, eò quòd omnem dissoluit uaporem. Inquit Raimundus utendum esse confortantibus solùm, quum grossi apparent uapores, &humidi. Calidis temporibus superare debent odores infrigiditate alios, è diuerso quum tempora frigida sint, &humida, rosae, sandali, myrtus, camphora, corticis pomorum, mala granata, calidos contemperant odores, similiter acetum, &uirides herbulae frigidiusculae. Consulere Magi Persarum Regi pro sui defensione ab omni ueneno, morboque nenefico, sculpi faceret in lapide Haematite hominem flexis genibus stantem, cinctum serpente, dextra eius caput, leua cau dam serpentis tenentem, &imprimi ligarique faceret hunc lapidem in annulo aureo, ue rùm lapidi in loco capsulae supponi barbam serpentariae, quem quidem annulum gestaret in digito. Laudat Auerrois hircinae odoramentum urinae. Moneo ut continuis utaris remedijs, quum fueris in loco infecto, uel propem, eò quòd contagio frequens est, infectusque aër continuè noxius offendit. Volo diligenter aduertas, quum fuerit coniunctio Solis &Lunae, quumque oppositio, id est, quando est plenilunium. Item quando coniungitur Luna Saturno, &magis quando coniungitur Marti. Item quum fuerit in quadra cum dictis Planetis. Et nota (ut refert Rhasis) fortiter moueri solet uenenum huiusmodi pestilentiae in Solis ortu, in occasu, in meridie, &medio noctis, quia Sol quatuor his uicibus mutationem causat in aere. Regnat in uere, in aestate magis, plus in autumno. In uere est aer calidus &humidus, &accedit sanguinis dominium. In aestate cho lera, calidus aer multum aperit, &penetrat, debilitantur corpora, rebus replentur corru ptibilibus, materiam humidam aeris caliditate in putredinem tribuentibus. Qui quidem calor, si tam intus, quàm extra cum siccitate foret, parum abesset, quemadmodum etiam haud multum nocet humidum cùm aeris, tum complexionis frigiditati adiunctum.