# Opera omnia 588.5-8

Ficino, Opera omnia, 588.5 to 588.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/588.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/588.5

Similiter autem faciunt à medio secundae diei ad sequentes, sed ab initio ad medium secundi facerent phlebotomiam ex parte opposita, similiter à primo ad medium secundi. Si apostema est sub brachio, euacuandum est ex uena eiusdem brachij, & ex uena communi, uel saltem ex hepatica, aut eiusdem manus infra digitum medium, & sibi adhaerentem. Si in eodem praedicto tempore signum ipsum in inguinibus fuerit, incidas uenam sub eiusdem lateris genu, aut sub cauilla eiusdem pedis. Si signum uergit uersus nates, mitte sanguinem de grossiori uena, & magis apparente in dorso pedis eiusdem lateris. Istorum quoque modus est, quod circa secundae dimidium diei, incipiunt ut plurimum in contrarium. Nos autem ad cano nes nostros uniuersales accedamus. Quia eiuscemodi morbus uel est in ipso sanguine, uel in humoribus sanguine permixtis, ideò mihi uidetur extrahendum esse sanguinem omnibus, ab annis quatuordecim usque ad sexaginta, ratus multò satius fore, ut uenenum, quod per uenae apertionem expiret, quàm sanguinis effluxu magnopere cruciari. Extrahe ipsum iterata uice cum sex horarum interstitio. Robustis autem corporibus, & san guine multum abundantibus, extrahe ad summum, libram unam. Mediocriter uerò robustis, & mediocriter sanguineis adusque uncias octo, debilioribus autem, constante pul su, uncias quatuor, uel tres, siue duas, aut saltem unum. Vbi uerò dominium cholera ob tineat, non excedat uncias extractio duas. Multi extrahere praecipiunt, quousque non debilis, debilitetur. Hoc autem mihi minimen placet, quandoquidem spiritus dissoluit. Vbi pusillus uacillat, nil prorsus extrahendum. Maior uerò mihi est cura prius appareat apostema, etiam postmodum prouocentur haemorrhoides, frictionibus factis cum rebus aspe ris, & succo caeparum, cum uentosis & scarificationibus, & sanguisugis. Vbi sanguis abundat, facies idem post alteram uenae sectionem. Vbi autem modicum fuerit sanguinis, saltem id feceris. De medicinis uenenum dissoluentibus, & extrà trahentibus.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
