# Opera omnia 59

Ficino, Opera omnia, Cap. XXXII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/59
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/59

Summus quippe Sacerdos intrans sancta sanctorum semel quotannis, coram Pro pitiatorio, & super Propitiatorium sacrificiorum sanguinem diffundebat. Atque hoc san guine ex institutione diuina populi sordes abstergebantur. Ratio constitutionis huius illic huiusmodi assignatur, quia anima carnis in sanguine est, & ego sanguinem illum dedi uobis, ut super altari meo expietis pro animabus uestris, quia sanguis pro animae piaculo sit. Quinque haec à nobis narrata, ac etiam ijs maiora complecti debuit purgatio liberatioque populi sub Messia. Meritò igitur obtulit se pro omnib. Deo, proprij sanguinis sacrificium, cuius quidem sanguinis aspersio, tanquam perfectissimum sacrificium in omnibus superioribus sacrificijs, quasi signis portendebatur. Pręsertim in oblatione Isaac à patre facta, & in Pascha. Adde, & in puerorum omnium circumcisione. Noluit autem diuina misericordia, ut omnes homines pro peccatis suis uitam cum sanguine funderent, sed ut pro cunctis unus sanguinem spargeret, quem ob hoc prae caeteris exaltauit, quae quidem aspersio, quamuis ratione tomicidarum impia caedes fuerit, ratione ta meae promptae uoluntatis Christi se ipsum libentissime offerentis, diuinum sacrificium fuisse censetur. Quod quidem quotannis immolatione Paschalis agni in signum uestrę expiationis, saluusque significabatis, ac denique in Paschalis agni immolatione, scilicet mansueti lesu Saluatoris nostri, est impletum, quod etiam quotidie in Eucharistia quodammodo repetitur. Sic ergo Christus lesus est Sacerdos in aeternum, semel seipsum Deo Patri sacrificans, qui solus mundare alios perfectè potuit, quum neque immundus fuerit, neque sui ipsius mundandi gratia holocaustis indiguerit, quemadmodum caeteri ante illum Sacerdotes, qui non bestiarum sanguine, non impuro, non alieno, sed humano, puro, proprio humanas sordes, familiamque suam perfecte purgauit. De ijs diuinè Paulus Apostolus in Epistola ad Hebraeos. Quamobrem solutio peccatorum decentior fuit passione Christi, quàm si Deus absoluta potentia ignouisset, pręter enim id, quod ita fie ri ad Dei iustitiam & misericordiam, rursus ad ostendendam excellentissimam Christi uirtutem, pertinebat, ad humanam quoque doctrinam mysterium huiusmodi prae caeteris summopere contulit, exemplo uidelicet obedientiae, mansuetudinis, charitatis, magnanimitatis, fortitudinis, mortalium contemptus, desiderij aeternorum. Sic Esaię illud impletur, disciplina pacis nostrae super eum, ille siquidem fecit, ut pacem cum Deo, atque docuit, ut inuicem haberemus. Liuore eius sanati sumus, non solum uidelicet quia pro nobis satisfecit, sed etiam quia doctrina nos, & exemplis instruxit. Confirmatio peccati originalis, & ob hoc paßionis Meßiae, ex Iudaicis contra ludaeos.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
