Latin
590.1 to 590.4
Ficino, Opera omnia 590.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Dico non parem esse uenenorum conditionem, caetera enim plus habent materiae, &ad educendum aptiora per uomitum, &sunt in stomacho: istud uerò uapor est quidam uenenosus, &in partibus pectoris. Nulla igitur adsit medicina, quae uomitum uiolenter producere possit, at eum qui nulla uiolentia, damnarem minimè, approbarem tamen magis, ut per inferiora diuerso fiat. Dissoluatur, quam dabis, medicina in uino albo, &aquae scabiosae, endiuiae, rosarum, plantaginis, buglossae, melissae, aceto rosato, in quibus facta sit decoctio ex prunis demascenis, myrobalanis, tamarindis. Si autem morbus inuadit aliquem stomacho repleto, quidnam faciendum erit iuxta ordinem Modernonorum? Fac ut post unctionem cum oleo scorpionum &theriaca faciliter uomat, cum aqua tepida, aceto, oleo, &succo raphani, tentando etiam prouocationem cum penna longa, deinde administrabis clystere, postmodum epithema, &de ipsis pulueribus: dein de tempore quo iam quietior &restauratus aegrotans fuerit, uenam seces, si est sanguineus, sin minus, administra medicinam. Et si in phlebotomia ultra quatuor sanguinis uncias extraxeris, abstine à medicina quousque transactae sint à phlebotomia horae duodecim. Et licet phlebotomiam peregeris, spem tamen non ponas in sola ipsa, praesertim in phlethorico, sanguineo, &robusto corpore. Quinimò &in alijs, quibus parum sanguinis extraxisti, etiam propinanda est suo tempore medicina, iuxta complexionis qualitatem, &uirtutis. Similiter si prius medicinam dederis, non eris ea contentus, si fuerit phlethoricum corpus, uirtute consentiente, phlebotomiam quoque modo &tempore iniunge. Et hanc distinctionem facies, scilicet in administrando unum &alterum, ubi &possibile, &conueniens. Sed ubi sanguis abundat, praecedat phlebotomia, &sit copiosior: ubi uerò sanguis non abundat, medicina pręcedat, &phlebotomia sequatur, modica tamen, scilicet potius euentandi, quàm diminuendi causa. Post tertium diem nulla fieri debet sanguinis extractio, nisi te ad hoc sanguinis multitudo compellat. Quotiescunque medi cinam, uel phlebotomiam, seu uomitiuum administras, ad hoc ut eiuscemodi agitatione ipsum uenenum à signo non reuertatur ad intus, si signum fuerit apparens, fac ut in ta li commotione ponas sub &supra signum uentosas, &sanguisugas, &super cor epithemata frigida.