# Opera omnia 595-2

Ficino, Opera omnia, Cap. XI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/595-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/595-2

Cap. XI. De cura per artem chirurgiae. FOc in casu non expectandum, quousque appareat inflatio aut bulla, sed facta purgatione, uel phlebotomia sis celer & promptus ad uenenum extrahendum, faciendo cum fermento & cantharidibus ruptorium, uel aliud ex his quae infe Erius narrabimus. Applices musculo dextri brachij sub cubito interiori à parte, uel ubi tangi solet pulsus, non tamen super proprio pulsu. Similiter facies super talo pedis dextri quatuor digitis ad intra, ut fiat uesica, quam aperi, apertamque teneas. Si solitum apparuerit signum, & incommoditas breuitasque temporis obseruandum ordinem impediant, fiat phlebotomia atque purgatio. Quibus factis uel saltem phlebotomia, facies ruptorium, & applicabis eidem lateri sex digitorum sub signo distantia. Sunt qui temporis uarietati non confidant, sed & praeter ordinem primo & post, simulque quo melius possent remedijs curae student. Modernorum talis ordo quorundam est, ut ubi nil expe diat, primo purgetur infirmus cum clysteribus, pulueribus, phlebotomia & medicina. Post uerò applicanda ut diximus (etiam, non apparente signo) ruptoria, ac tutius est confestim (appareat signum uel non) ponamus ruptoria, & reliqua huic morbo appropriata. Si uideatur apparens, sic facito. Si enim apparuerit circa aures subito ruptorium applica collo in posteriori parte, eiusdem tamen lateris in quo signum. Si sub brachio, musculo ruptorium apponatur eiusdem brachij, uel prope pulsum, non tamen supra. Si in inguinibus, pone iuxta cauillam, hoc est, super talo pedis eiusdem lateris. Quum alibi appareat, applica ruptorium sub signo per distantiam sex digitorum, uel sextantis, ne tamen ponatur, utcunque sit, supra pectus.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
