# Opera omnia 595

Ficino, Opera omnia, Cap. IX. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/595
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/595

Item confert suppositorium ex sapone duro cum modico salgemmae. Somnus modicus in principio morbi utilis est, nec ideo tantum uigilandum est, ut inde spiritus resoluantur. Camera euentari debet saepe aperiendo & reserando, ex hoc enim uariatur aër, sic tamen euentari debet, ne ob id sentiat aegrotans, & patiatur frigoris quiequam. Debet tendi per latera lecti lintea aceto madefacta. Asperge parietes ac solum camerae aceto aqua permix to, spargantur hinc inde, & per angulos & parietes apponantur frondes, pampini, cannae, salices, rosae, plantulae & folia citrullorum, & alia quaeque uiridantia, floscoli & poma odorifera. Facies suffitum ex sandalis & rosis, mirthillis & camphora, terebinthina, thure, corticibus citri, corticibus granatorum & pomorum communium, additis modicum cariophilorum & croci. Super omnia curae sit, quod singulis horis sex oportet te mutare & renouare infirmo camisiam & omnes pannos, linteamina, fumigia, una cum uase pro fumigio. Si commode fieri potest mutabis singulis uiginti quatuor horis stratum & cameram. Antea autem quàm introducatur, sit camera bene emundata, ac bonis (ut conuenit) odoribus fumigata. Aliter enim amictus, lectus & habitatio ueneno inficiunt. Nec uolo cum silentio praeteriri, quod ubi insolita, appareat caliditas, stomachi rubor, dolorumque ab intestinis securitas, consueuerunt Rasis & lohannitius semel tantum ad potandum dare aquam frigidam & recentem multa cum quantitate. Ego uerò ut securius agerem, darem aquae hordaei recentis libras tres, cum uncijs tribus sacchari. Et fortè darem etiam succi cucumeris libram dimidiam cum uncia una sacchari bene simul permixta, postea succi aranciorum uel granatorum unciam unam, & drachmam unam sacchari. Quidam compatriota noster uir robustus, quamprimum hic ipsum morbus inuasit, immersit se aquis frigidis, perque duas horas sic stetit, exiens liberatus est, ueruntamen fallacissimum hoc est experimentum. Forte securius esset sedere in aquis tepidis, quae pectoralia non attingerent, quoniam hae partes non sunt aperiendae, nec ad ipsas prouocandi sunt humores. Nonnulli hoc in casu assumpserunt uenena, & maxime quae frigidae naturae, & fortassis etiam ea, quae calidae naturę, prius uel post theriacam, uel ter ram sigillatam cum bolo armeno & aceto aqua permixto, & similia quae contra uenenum sunt. Inter quos quidam physicus liberatus fuerat. Videtur tamen mihi res admodum periculosa.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
