Latin
Cap. XVI
Ficino, Opera omnia 598-2
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. XVI. Ortia sunt admodum supradicta ruptoria &emplastra, cum ad rumpendum, tùm etiam ad extrahendum citò uenenum. Sed non sunt continuanda, quoniam nimis inflammarent, attamen eis plus uti quis posset, ubi apostema non esset coloris multum uiridis aut rubei, uel nigri. Ac etiam ubi non multa foret corrosio, temperatoria quaedam adducam &magis conuenientia, ubi de magna metus esset inslammatione. Sume barbae maluauisci uncias duas, caput unum liliorum alborum, farinae seminis lini ana unciam unam cum dimidia, bulliant in aqua communi, &pistentur eum fermento &axungia ueteri, applicetur calide. Item sume furfuris non penitus expurgati à farina manipulos duos, coquatur in aceto. Item columbina cum aceto &oleo rosato. Item farina hordei cum succo brictanicae uel consolidae. Item caepas cum butyro coctas, addendo pòst caricas, &fermentum cum oleo camomillino dul corari potest (si opus sit ob odoris uehementiam) addendo poma cocta, aut maluauiscum, &maluam, ipsarumque mucilagines. Quod si maiori adhuc opus sit dulcoratione, accipe caepas coctas &poma cocta, scilicet cum butyro &oleo camomillino. Item maluae, barbae malua uisci, scabiosae ana manipulum unum, bulliant herbae in aqua com muni, cum qua incorporetur farina. Pistentur autem herbę &condiantur simul omnia cum uncia una pinguedinis gallinae, &totidem olei camomillini, croci drachma dimidia, est enim delicatissimum emplastrum. Item scabiosa, pes columbinus, cichoria, consolida maior. Conuenit post haec emplastrum ex apio, brictanica, farina orobi cum prędictarum herbarum succis, secundum aliquos etiam cum theriaca. Item emplastrum ex opoponaco trito cum passulis. Item assa, ruta, &nitrum cum melle. Bonum quandoque fuerit unctum esse cum theriaca, suprapositis caepis &malua coctis. Supraponunt etiam nonnulli flores aranciorum, &folia contusa cum axungia &maluis. Quantum uerò ad ipsam theriacam, uolunt aliqui non esse ei quicquam superponendum, quoniam remittit uenenum ad intra. Emplastra temperatißima. cap. XVII. Vum bulla multum nigra est, &supra modum ardens, ac per quàm cito accendit, corrodit, &dilatatur, temperatoria debent esse ea, quę administras, defictatiua cum aliquali frigiditate, temperataque caliditate resolutiua. Exempli gratia. Sume plantaginem &gallas cum aceto coctas, item lentes cum pane mixto, cùm tribratura furfuris. Item granata acetosa &medij saporis in quatuor partes scissa &cocta in aceto usque ad eorundem dissolutionem, conterantur &applicentur, conueniunt ab initio morbi usque ad declinationis statum. Conuenit alterum hoc emplastrum ante hulcerationem causatam à bulla. Sume acacij, draganti, opij, corticum granatorum ana drachmam unam, uiridis aeris, hioscyamum album, fac emplastrum cum uino &serua ad usum. Quando uideas iam factam hulcerationem, suprapone id aliquantulum desiccatiuum.