# Opera omnia 6.5-8

Ficino, Opera omnia, 6.5 to 6.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/6.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/6.5

Philippensibus ait, se omnia, quamuis maxima, nihili pendere, & ut stercora existimare, ut Christum lucretur, sociusque sit passi onis eius, configuratus morti eius, ad eius resurrectionem promerendam. Item, conuer satio nostra in coelis est. Vnde etiam saluatorem expectamus Dominum nostrum lesum Christum, qui reformabit corpus humilitatis nostrae, configuratum corpori claritatis luae, secundùm operationem suam, qua possit etiam subijcere sibi omnia. Itaque fratres inei charissimi, & desideratissimi, gaudium meum, & corona mea, sic state in Domino charissimi. Thessalonicensibus autem: Vos quoque imitatores nostri facti estis & domini. excipientes uerbum in tribulatione multa cum gaudio spiritus sancti. Scitis fratres introitum nostrum ad uos inanem non fuisse, sed ante passos, contumelijsque affectos, sicut nostis in Philippis, magna cum fiducia & solicitudine in domino uobis Fuangelium praedicasse. Facti estis imitatores Ecclesiarum Dei, quae sunt in ludaea, in Christo lesu, eadem enim passi estis & uos à contribulibus uestris, quae & ipsi à ludaeis, Consolati sumus in uobis fratres in omni tribulatione, & necessitate nostra, per uestram fidem, quoniam nunc uiuimus, si uos statis in Domino. Hebraeos praeterea ita cohortatur. Rememoramini pristinos dies, in quibus illuminati magnum certamen sustinuistis passionum, & in altero quidem opprobrijs & tribulationibus spectaculum facti, in altero autem socij taliter conuersantium effecti. Nam & uincti compassi estis, & rapinam bonorum uiestrorum cum gaudio suscepistis, cognoscentes uos meliorem habere, & manentem substantiam in coelis. Nolite itaque amittere fiduciam uestram, quae magnam habet remu nerationem. Item, habentes igitur Pontificem magnum, qui penetrauit coelos, lesum filium Dei, teneamus, spei nostrę confessionem. Item, & nos tantam habentes impositam nubem testium, deponentes omne pondus & circundans nos peccatum per patientiam curramus propositum nobis certamen, aspicientes in authorem fidei, & consummatorem lesum, Iesum, qui proposito sibi gaudio sustinuit crucem, confusione contempta, atque in dextra sedis Dei sedet. Sed nescio quo spiritu ad illa, quae ad Corinthios scribit redire compellor. Ego in laboribus plurimis, in carceribus abundantius, in plagis supra modum, in morti bus frequenter, à ludaeis quinquies quadragenas una minus accepi, ter uirgis caesus sum, semel lapidatus sum, ter naufragium feci, nocte & die in profundo maris fui, in itinerib.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
