# Opera omnia 601.1-4

Ficino, Opera omnia, 601.1 to 601.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/601.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/601.1

Nec frigida quoque dicunt administranda, nec quicquam (quia desiccat) cum spongia, neque cum panno, quia intus claudunt uapores, stringitque. At uero cum lana mundo, siue cum stupa (maximè ex cannabo) laudabile est. Praesens decoctio est maximè familiaris, his praecipuè qui sunt natura delicati, ac etiam in emunctorijs. Accipe flores camomillae, melilotum, capillos Veneris bulliant in aqua, imbibe lanam siue stup pam, exceptam manibus exprime, applica tepidam uel parum calidam, singulis horis renoua, donec resoluat uel aperiat. Post uerò aperturam transacto die quinto utere ma turatiuis, & quae mundificant, & regenerant. Bullis autem ut rumpantur securè superponitur scabiosa pista uel sola, uel cum ueteri axungia porci, & salita. Si uiridis est bulla uel nigra, nec tamen est in emunctorijs, aperias eam subito uarijs in partibus cum lanceola, uel rasorio, ut inde citò exeat uenenum. Deinde laua bullam cum aqua salsa, ne ibidem remaneat sanguis coagulatus, applica sanguisugas. Post quum fuerit rupta & ueneno expurgata, transacto (ut suprà) die quinto superpone maturatiua, mundificatiua, regeneratiua. Praeter haec (nisi admodum tenellae sit aetatis aegrotans) debet non supra, sed sub bulla per sex digitorum distantiam poni ampla, uentosa. Postea fieri debet apertio cum lanceola uel rasorio, & iterum apponi uentosa ut sanguinem attrahat, uidelicet uncias duas uel tres, uel plus etiam iuxta tenorem consensumque uirtutis. Aduerte signo in emunctorijs existente, proprio signo applices uentosas, nec incidas, nec nimis ipsum molestes frequentando uentosas, quoniam sic rugetur spasmus, multi trahuntur calidi humores, peius efficitur uenenum, & multi sic faciendo pereunt. Verûm si circa aures, uel in gula huiusmodi signum appareat, applica uentosam retro sub spon dilibus colli, non supra uel in spatulis. Si uero appareat sub brachijs, applica uentosam sed eodem latere, declinando uersus deorsum. Si in inguinibus, applica uentosam in coxa, uel retro sub clunibus. In quocunque horum casuum sic facito, pone per sex digitorum spacium procul à signo, ut diximus, uentosam & scarificando trahas sanguinem cum uentosis uel sanguisugis. Sed supra signum, supradictam pones decoctionem, ut temperatè leniat atque resoluat. Vna cum decoctione bonum esset, si posses apponere lapidem quempiam ueneni tractiuum puluerisatum, uel integrum, ut sunt smaragdus, hiacynthus, topazius. Tamen secundum aliquos istorum possumus superponere signo sanguifugas, & quandoque etiam uentosas. Esto quod sit in emunctorijs, nulla tamen fieri debet cum uiolentia, post uerò lauando cum aqua salsa.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
