# Opera omnia 601.5-8

Ficino, Opera omnia, 601.5 to 601.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/601.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/601.5

Hoc fit quando signum summe inflatum est, uel mali caloris, & quum est apertum signum, transacto die quinto utuntur maturatiuis. Quod si haec ipsa decoctio minimam faciat operationem, reduces eam ad formam doccię uel guttae. Quando ipsum apostema plus solito est inflatum, qui dam post diem tertium fortiter incidunt ipsum per longum eius membri in quo signum apparet, per interuenia scilicet euitando uenas & arterias. Et si nimis flueret sanguis, obuiant cum stuppa intincta uitello oui, & oleo rosato, non uerò in albumine, quia frigidum est & uiscosum. Eo tempore confortant aegrotum cum cordialibus intus & extra. Verum sapientiores inter istos non approbant hanc incisionem, iudicando ipsam maximi esse periculi, plaesertim in emunctorijs. Post uerò quintum diem si febris non est ardua, ac signum non multum est uenenosum, nigrum, uel uiride, si etiam approximat rupturę, corpore bene purgato, incipe cum maturatiuis, postquam feceris quae diximus, ad maturandum apostema. Sume barbae maluauisci, barbae liliorum, enulae campanae, cucumeris asinini, cęparum ana libram dimidiam, caricarum pinguium, seminis foenograeci, seminis lini ana unciam unam, foliorum maluę maluauisci, brancae ursinae, herbe uiolariae ana manipulum unum coquantur, cum impetu in aqua bene pistentur. Si pro delicatis hoc maturatiuum fiat, colentur praedicta, coquantur, pistentur, & exprimantur. Postea addatur axungiae porci recentis, liquefactae, colatae, libra una uel quantum sufficit. Aliqui addunt limacias bene pistas, unà cum cortice, hoc enim conuenit ubi cu tis multum densa est, ueluti in inguinibus, & post aures. Alij addunt fermenti panis grossi ana uncias duas aut plus, uel minus, secundum opportunitatem trahendi & rum pendi, quae res conuenientior est in bullis, quàm in inflationibus emunctorium. Sunt & alia quaedam leuiora maturatiua, ut est farina tritici cum oleo & aqua simul bullita, donec ad aliquantulam tenacitatem perueniant, uel cum medullae panis furfurei, & cum caricis pinguibus simul coctis & postea pistis. Possumus caedere oleum oliuarum, uel oleum amygdalarum dulcium, & axungiam porei recentem. Si talis axungia uetus esset & salita, foret hoc emplastrum utile ad leniter rumpendum bullas.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
