# Opera omnia 601.9-11

Ficino, Opera omnia, 601.9 to 601.11. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/601.9
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/601.9

Etiam addere possumus pinguedinem gallinae recentem, si tali cum pinguedine, axungia, & butyro recenti, oleo uiolato, barbis liliorum coctis fiat emplastrum gratum delicatis. Huiusmodi maturatiua (ut ante diximus) fieri debent post purgationem cessante febre, & postquam signum est apertum, expurgatumque ueneno, transacto etiam die quinto, deinde utuntur mundificatiuis, postea regeneratiuis, ultimo consolidatiuis signi. Si bulla fuerit nigra uel uiridis, & corrosiua, nec est in emunctorijs, incide cum profundatione lanceola uel rosario. Postmodum administrabis docciam cum aqua salsa aliqualiter calida, ne sanguis (ut diximus) coaguletur, deinde applica uentosam aut sanguisugas, uel anum galli deplummatum. Quidam applicant limaciam uiuam, nonnulli ranam uiuam, hoc autem fieri potest quando signum non sit in emunctorijs, postea apponi aliquod fa cile ruptorium quod supra tradidimus, uel etiam istud. Sume uitellum oui cum modico salis, nec fortius, quia bullam malignaret, mutetur autem istud saepius. Quod si & hoc bullam nimis conturbaret, utere axungia porci salita, uel simul utrisque. Sunt quaedam ruptoria admodum fortia, quae non debent poni super emunctoria, nec ubi grauis adsit febris, quae etiam si ponantur, ubi non minus sit fortis, minimè conducunt. Sume caricas crudas, & fermentum. Item si hoc non ualet, faciunt hoc fortius, obseruatis tamen modo & ordine narrato. Sume cantharides bene tritas, & tertiam partem axungiae porei, hoc pone super bullam malignatam ter uel quater. Dicunt chirurgici hoc esse saepius expertum. Quando adhuc fortius hoc ipsum habere uolunt, addunt quartam partem saponis fullonum, quod quidem dicunt in malignata bulla, & in homine robusto mirabiliter operari. Item aliud forte pro bullis. Sume pulueris nitri bene puluerizati unciam dimidiam, granorum tritici tritorum uel dentibus masticatorum unciam unam, uitella ouorum numero duo, croci drachmam unam, terebinthinae unciam unam, bene commisceantur & superponantur cum stuppis mundis. Reliqui apponunt calcem uiuam cum sapone.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
