Latin
Cap. XXV
Ficino, Opera omnia 603
Unproofread scanNot analysed yet
Potest administrari bolus armenus etiam post septimum diem, plaga ueneno expurgata, ungendo in circuitu. Sic igitur conuenit in tertio antequam plaga sit facta uenenosa, &conuenit post septimum postquam plaga ueneno expurgata est, in circuitu autem ungi debet cum oleo rosato, aceto rosato, &aqua rosarum ad defendendum membrum. Hactenus Hispanensium &Catelanorum narrauimus opiniones unà cum correctionibus Arnoldi &Raymundi medicorum singularium, uera res est, &Raimundus huius est sententiae, scilicet quod non debeat purgari infirmus cum phlebotomia, medicina, aut uomitu, quando apostema repletum est admodum, &uenenosum, hoc est, transacto die secundo, ne uenenum tali motione intro reuertatur. Haec quidem opinio uidetur corrigenda secundum alios, &sic uidelicet purgari debet si opus sit (cum dictis obseruantijs) etiam post ipsum diem secundum, sic tamen quod dum purgatur applices uentosas &sanguisugas, sub &super signo, &quod cor defendatur intus &extrà cum cordialibus frigidis, &hic quoque modus non prorsus est alienus ab intentione praefati Raimundi. De astantium conseruatione, qui infirmum regunt.