# Opera omnia 603-2

Ficino, Opera omnia, Cap. XXIIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/603-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/603-2

Cap. XXIIII. Vius astantes praeterea quae dicta sunt in principio pro conseruatione (scilicet theriacam, pilulas & similia) nisi uacui fuerint sanguinea superfluitate, debent aliquantulum sanguinis extrahere ex uena communi, facta bona purgatione Acum dictarum pilularum drachma una, uel saltem media. Vtile est saepius su mant pulueres & medicinam contra morbum, ut in pręcedentibus dictum est, & mane aut quo magis procul possunt ab infirmo, praesertim quum sunt ieiuni. Euententur saepe locus habitationis, & fiant fumigia, ut suprà dictum est, nunquam praetermittendo tere benthinam, gestent in manibus faces ardentes, & carbones bene succensos bonis odori bus fumigantes, lauent uniuersum corpus cum aceto tepido bis in die scilicet manè & sero. Saepenumero mutet indumenta, & frequentius remouet fumigia, maximè cum thure, terebinthina, iunipero, myrto, sandalis, rosis, & camphora uel rore marino, lauro & similibus. Teneat in manibus arantium & facisculum rurae uel querculae maioris & mentae ac melissae cum myrto & flosculis recentibus, sit semper bene purgatus ab omni humore & cibo superfluo. Iterum repete salutiferum illum odorem cum aqua rosarum aceto rosato, uino maluatico, zedoaria uel corticibus citri, super omnia lauet saepius cum his manus & uultum. Cuius etiam compositionis pauculum bibat, & teneat etiam admotam naribus spongiam in eadem iam dicta mixtura intictam, ligatam in ligno fraxini, quoniam tantam habet fraxinus contra uenenum potentiam, ut nullum animal ueneficum eius appropinquare audeat umbrae, suo neque odori, potius enim sese sponte ad concremandum igni concederet, quàm ut huic proximè adhaereret arbori. Faciant saepiuscule ignes & focum per uniuersam domum, maximè cum lignis & rebus odoriferis. Nec putet qui semel ab hoc morbo liberatus est, sese deinceps non posse hoc in casu perire, quia praesenti anno ter unum ex Florentinis nostris hic morbus inua sit, qui secundo perfectè liberatus, tertio mortem euadere non potuit. Eodem iterum anno in mense septembri mulierculam liberaui quadam à peste, sana equidem erat, ut cęteri qui semper sospites extiterant, at quum inter morbosos uersaretur, post dies XVIII. iterum infecta perijt. Nulli confidendum est in hoc quod caeteris sit fortior & magis sanus, quoniam uenenum ita fortes interimit ut debiles. Imò uenenum istud plus quàm reliquos offendit ostendit sanguineos atque robustos, eo quod apertae sunt illis pectoris uiae, habent & cor ualde ualidum, multumque sanguinem calidum & humidum, ideo cordis ipsa caliditas per meatus apertos multum trahit aërem perniciosum, & quidem subito trahit, antequam temperari transitu possit. Etenim sanguinis caliditas perquàm citò succenditur & inflammatur.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
