# Opera omnia 603

Ficino, Opera omnia, Cap. XXV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/603
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/603

Potest administrari bolus armenus etiam post septimum diem, plaga ueneno expurgata, ungendo in circuitu. Sic igitur conuenit in tertio antequam plaga sit facta uenenosa, & conuenit post septimum postquam plaga ueneno expurgata est, in circuitu autem ungi debet cum oleo rosato, aceto rosato, & aqua rosarum ad defendendum membrum. Hactenus Hispanensium & Catelanorum narrauimus opiniones unà cum correctionibus Arnoldi & Raymundi medicorum singularium, uera res est, & Raimundus huius est sententiae, scilicet quod non debeat purgari infirmus cum phlebotomia, medicina, aut uomitu, quando apostema repletum est admodum, & uenenosum, hoc est, transacto die secundo, ne uenenum tali motione intro reuertatur. Haec quidem opinio uidetur corrigenda secundum alios, & sic uidelicet purgari debet si opus sit (cum dictis obseruantijs) etiam post ipsum diem secundum, sic tamen quod dum purgatur applices uentosas & sanguisugas, sub & super signo, & quod cor defendatur intus & extrà cum cordialibus frigidis, & hic quoque modus non prorsus est alienus ab intentione praefati Raimundi. De astantium conseruatione, qui infirmum regunt.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
