Latin
604.1 to 604.4
Ficino, Opera omnia 604.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Confestim putrefactioni subest humiditas, inque uenenum conuertitur, quippe ut quanto plus in uase uini, &quantò potentius, tantò etiam in plus, tumque in mordacius uertitur acetum, sic potens uenenum, tantò quidem abundantior, quantò calidior fuerit in pectore sanguis, quando equidem sanguis fit ipse uenenum, perquàm faciliter paruoque ipsius contactu transmutatur ad idem. Conuertunt enim se alterutrum contactae inuicem partes ad uenenum. Nec te praetereat ò qui patientis curam geris, quod quanto illi es propinquior, tùm cognatione, tùm complexionis uel naturae ac constellationis symboleitate, tantò quidem maiori contagionis subiaces periculo, quia lationis quaedam inest qualitati promptitudo, ut similis ad simile adimpleri transmutatio possit ueluti ignis ad aërem, ad quam aëris huius ad terram. Et quum duae citharae, binae uel fidiculae uersu modulantur eodem, tunc quidem resonat motus, uoxque huius in illam. Si uerò petis, quas intret per uias uenenum? respondeo, quod omnes per corporis poros, maximè qui magis aperti. Citius autem offendit quando per nares, per os perque pulsus ingreditur, &multò quidem fortius si uias adinuenerit in calidis, humidis subtilibusque apertas humoribus, &si quoque à similibus prouenit humoribus, sique influentia Martis cum diuerso euenit &modo contrario, cumque Saturnio influxu se quidem eò tardius demonstrat. Multoties immanet uestibus diu &cute uijs patentibus &uenis cordi propinquis, nec inde quisquam grauari uidetur, quia pauculus est leuisque uapor, nec eam habet caeteris ut cordi partibus contrarietatem, sed ipsi tantillum quum primum cordi contiguum efficitur, manifestè non occultè laedit. Similiter rabidi canis uenenum, ne non &alia suam longo etiam post tempore detegunt offensionem. Haec denique scias uelim, quod scilicet per bimestre spacium remanet uenenum in personis. Parietis, ferramenta, &duae sunt ex lignis constructa, nisi corrigantur cum lotionibus, fumigijs, ignibus, per annum uel plus fortè suam reseruant uenenositatem.