# Opera omnia 608

Ficino, Opera omnia, Cap. XXIIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/608
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/608

Nam quidam glaucus est & fuscus, quidam glaucus, fuscus & uiridis, alter uerò albus & aliqualiter glauculus uidelicet similis colori uini, albi, clari, hic inter caeteros est optimus leuis, delicatus, mollis, absque sapore, splendens ut lumen. Dosis eius quando per os recipitur est grana duodecim. Testificantur Rasis & Serapio saepius se suis compertum habuisse temporibus, quod preciosissimus iste lapis omnes tam simplices, quam compositas medicinas, tum etiam compositas theriacas propria qualitate superauerit in resistendo uenenis. Inquit Hahamed, ligetur in anulo, insculpaturque scilicet lapidi scorpionis imago, quum Luna est in Scorpione, respiciendo ipsum ascendentem. Quo facto sigillentur cum eo thura, quando fuerit in signo Scorpionis. Quod si postmodum huiuscemodi thuris puluerisati ad debitam quantitatem ueneno in potu dederis, tantum ualebit aduersus uenena, quantum proprius ipse lapis. Inquit Abdallahamarac hunc se uidisse lapidem, quem comparasse ait filium Mamari, seque in soluntionem lapidis Cordubae palatium dedisse. Serapion ait eundem mirabilia operari non solum in hominibus, sed & in caeteris quibusdam animantibus, primum quod contingendo hoc lapide scorpionis aculeum deperdit pungendi potentiam. Praeterea tritum mixtumque cum aqua serpentisque ori impo situm, occidere eum asserit. Fuge citò, procul, ac tarde reuertaris.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
