Latin
MARSILII
Ficino, Opera omnia 611-2
Unproofread scanNot analysed yet
Ersuasistis mihi, ut Graecas Platonis leges Latinas efficerem, ad idem cohortatus est me etiam magnus Cosmus. Itaque feci iam, atque eò libentius, quòd arbitrabar ciuitati magis opus esse optimis uiris consultis, quam mercatoribus bonis, aut medicis. Ac tantò magis profuisse Gręcis Minoen, quam Galenum, quantò animus praestantior est, quam corpus, aut spiritus, &aeterna uita, quam temporalis. Mercatura quippe corpus, medicina spiritus, lex anima ciuitatis esse uidetur, &quamuis multae uideantur esse leges in ciuitate, non tamen muliae sunt ciuitatis animae. Sicut enim multae artes, uarijque ciuium gradus, non plures ciuitates, sed unicam faciunt, si ad finem eundem simili ratione proficiscantur, ita quamuis multae sint magistratuum constitutiones in uibe, unica tamen est publica lex, communis scilicet rectem uiuendi regula, ad publicam conducens foelicitatem. Ad hanc legem Deus nos &natura praeparant, constitutiones cohortantur, Deus denique unicus format. A diuina enim lege tum lex syderum, tum lex hominum proficiscitur. Quamobrem omnes legum conditores partim Mosen, tanquam simiae imitati, diuinarum legum uerissimum authorem, partim nescio quomodo ueritate compulsi, a Deo leges se habuisse sub uarijs figmentis affirmauerunt. Aegyptiorumm legummlator Osiris à Mercurio, Zautrastes apud Arimaspos à bono numine, Xamolxis apud Scythas à Vesta, Minos Cretensis &Solon Atheniensis ab loue, Lycurgus Lacedaemonius ab Apolline, Numa rex Romanorum à Nympha Egeria, Mahumetes rex Arabum ab angelo Gabriele, noster Plato Legum libros exorditur à Deo, quem esse ait communem legum omnium conditorem, quod etiam in dialogo, qui Pythagoras inscribitur confirmauit, dicens, artes illas, quae ad uictum pertinent, à Prometheo, hoc est, humana prouidentia nobis traditas esse. Legem uerò bene foeliciterque uinendi ab loue, id est, diuina prouidentia per Mercurium, hoc est, inspirationem angelicam, fuisse concessam.